The So-Called Apologia de Verbo Incarnato

by N. M. Haring in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956

p. 131

fuisse in Christo. Ut enim Hilarius dicit in sexto: Proprietates nomina sequuntur. Nonne ergo insania est professioni nominum detrahere veritatem proprietatum?

Quid igitur mortis capax fuit: assumens an assumptum? Mortuus est homo ille. Numquid more solito sic expones: Homo ille, i. e. habens hominem mortuus est? Hic non licet procedere. Absit enim ut mortuum sit quod assumpsit, quia fons vitae non aruit. Cum enim legitur Dominus gloriae crucifixus est et vita in ligno moritur. solum id, quod assumptum est, morti subjectum esse debet intelligi. Sed anima mori non potest. Ergo vel corpus vel aliquid constitutum ex anima et corpore mortuum. Sed corpus quod non est rationis capax numquam vixit vita humana. Quomodo ergo mortuum eo genere mortis, quo homines moriuntur?

51. Quaero quid in Christo subjectum fuit sensibilitati? Non enim anima fuit sensibilis nec caro, quia quod non est animal non est sensibile. Si ergo in Christo non fuit aliquod compositum ex anima et carne, nec vere Christus fuit sensibilis nec mortalis et sic nec vere mortuus.

Item, nonne perceptibilis erat disciplinae, vel risibilis? Si ista ei conveniunt, quomodo non erat id quod est homo? Sed si haec species homo non praedicatur de eo, quomodo ejus proprium potest ei convenire? Numquid dicet aliquis quia potuit Christus flere sed non ridere? Si ergo ea dicuntur de Christo quae soli substantiae ex anima et carne constitutae habent convenire, quis audet negare ipsum esse substantiam, ex corpore et anima constitutum? Non est auditum a saeculo esse aliquam animam quae cum corpore personam sive hominem non constituerit. In hoc enim differt anima ab angelo. Cum igitur anima Christi sit spiritus nec angelus, naturalis conditio exigit ut cum corpore aliquam substantiam constituat.

52. Dominus dicit loquens Judaeis: Solvite templum hoc et in triduo excitabo illud. Quaero igitur cujus rei fuerit illa solutio. De

De Trin. VI, 25; PL 10, 177B.

om. ABC.

ergo V.

add. Verbum M.

add. quod M.

Cf. Sent. III, 21, 1; p. 647.

loquitur V.

Cf. Lombard, In I Cor. ii, 8; PL 191, 1549CD.

add. est M.

numquid C.

Quaero... anima constitutum: Walter I, 10; p. 210.

om. W.

visibilis M.

Cf. St. John Damascene according to Sent. III, 2, 1; p. 555: In Domino autem Jesu Christo non est communem speciem accipere. See also John of Cornwall, Eulogium, 10; pp. 278 f.

dicit C. quod M. constitutam BV. add. aliquam BV.

Dominus... vivens constituendum: Walter I, 10; p. 210.

triduum C.

John ii, 19.