The So-Called Apologia de Verbo Incarnato

by N. M. Haring in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956

p. 132

carne enim scriptum est: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem Ergo necessario separatio illa fuit animae et carnis. Divinitas enim a neutro separata est. Sed quomodo mors secuta est divortium, cum non erant unita ad aliquod vivens constituendum?

Dicit Johannes: Hoc autem dicebat de templo corporis sui. Quod non est intelligendum quasi in se fuerit caro dissoluta, quia, ut jam dictum est, non vidit corruptionem. In quo ergo fuit illa dissolutio? Vel quid subjectum fuit dissolutioni? Non invenies quid, nisi dicas aliquod compositum ex corpore et anima. Conjuncta ergo vivendo, quae dissoluta sunt moriendo. Et animal vivum et spirans templum, quod mori potuit et a morte divina virtute excitari dignum fuit, ut dicit Beda super Marcum: Dominus ut ostenderet animal vivum et spirans templum dixerat Ego in triduo excitabo illud.

53. Concedunt nobiscum quia Christus est homo. Non enim cum mutatione intellectus audent mutare et verba. Nos quidem sic intelligimus, immo omnes catholici intellexerunt: Christus est homo, i. e. substantia creata constans ex corpore et anima. Ipsi sic exponunt: Christus est homo, i. e. habens hominem.

54. Quaero ergo an Christus et Enoch sint homines. Si Christus non est homo eadem significatione qua aliquis ex nobis, quomodo frater noster est? Petrus homo erat, non hominem habebat. Christus homo erat, i. e. hominem habebat, ut isti exponunt. Numquid igitur licet pluraliter inferre: Ergo Christus et Petrus homines erant?

Item, nonne passibilis et mortalis erat sicut unus ex nobis? Si ergo "passibile" potest nobis et illi in eadem significatione convenire, quare non "homo"? Quare potius concedimus accidentia nobis et illi esse communia, et non esse hominem? Numquid convenit nobiscum in accidentalibus et non in substantialibus?

55. Augustinus dicit quod habitus est hominis susceptio quasi vestis, quae non mutat quod vestitur. In quo verbo multi gloriantur. Non ait

380 Ps. xv, 10. 381 vero C. 382 om. V. 383 aliquid MW. 384 om. C. 385 fuit V. 386 quod M. 387 add. erant M. 388 veritate B. 389 extare V. 390 om. divina ... ostenderet AC. 381 om. quod mori ... templum M.

392 Bede, In Marc. IV; PL 92, 280C. John of Cornwall, Eulogium, 13; ed. Haring, p. 284.

392 Concedunt ... habens hominem: Walter I, 11; p. 210.

394 quod M. 395 quidam ABV. 386 Sent. III, 7, 2; p. 587.

397 Cf. John of Cornwall, Eulogium, 8; p. 273: Item, Christus, Enoch et Elias sunt tres homines ...

385 Si ... in substantialibus: Walter I, 11; p. 210.

389 om. V. 400 accidentibus C. 401 om. V.

402 Not Augustine but Lombard, In Phil. ii, 7; PL 192, 235D. Cf. Sent. III, 6, 6; p. 580.