The So-Called Apologia de Verbo Incarnato
by N. M. Haring in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956
p. 133
tamen Augustinus quod homo susceptus est vestis Verbi assumentis sed "quasi." Et in quo consistat similitudo, ostendit dicens quod non mutat quod vestitur. Quibus verbis nihil aliud vult ostendere nisi hoc quod in susceptione non est mutatum vel conversum in aliud Verbum Dei.
Deus enim factus est homo, ut dicit scriptura, non conversione divinitatis in carnem sed assumptione. Non ergo, qui inventus est ut alius homo, caruit veritate humanae naturae. Numquid vestis aliqua sic unitur homini, ut vestis appellatio transeat in vestitum, ut homo dicatur "vestis" vel ejusdem naturae cujus vestis, sicut Deus est homo et ejusdem naturae cum homine?
56. Quaero quid sit ille habitus qui praedicatur de Verbo, cum dicitur "Deus est homo" secundum istos. Habere enim animam et carnem praedicatur, ut dicunt. Est accidens vel substantia vel aliquid quod non est hoc vel illud? Respondeant. Non enim potest dici quod nihil, cum eo Christus sit similis aliis hominibus. Petrus est id quod est homo, non habet hominem. Christus non est quod est homo? In quo ergo similes? Quomodo ergo fratres?
Dicunt forsitan: In hoc similes sunt quia uterque habet carnem et animam. Sed Petrus cum dicitur esse homo, praedicatur substantia constans ex carne et anima. Cum vero Christus dicitur esse homo, praedicatur habere carnem et animam, non substantia constans ex carne et anima, secundum opinionem eorum. Ergo in hoc non sunt similes sed valde dissimiles. Si qua ergo est ibi similitudo, secundum solam nominis aequivoci appellationem intelligitur. Sed haec modica vel nulla est similitudo, cum Christus non sit idem quod homo nec etiam vestitus aliquo quod sit homo nec eo modo participat carne et anima quo caeteri.
Dicit Apostolus in Epistola ad Hebraeos quia Christus similiter nobis carne et sanguine, i. e. anima participavit ubi dixit quia pueri communicaverunt carni et sanguini sed ipse participavit similiter eisdem, i. e. erat homo constans ex anima et carne, ut dicit expositor.
add. vestis BV.
Symbolum "Quicumque". Cf. De Sacramentis II, 1, 11; PL 176, 405A: Dicit scriptura, "Sicut anima rationalis ..."
Phil. ii, 7. dictum V. ut V. dicent M.
quod M. om. substantia constans ... praedicatur V.
om. C. add. est C. aliquid M.
Dicit ... fratribus assimilatur: Walter I, 11 f.; p. 210.
quod M. ibi V. et M.
Lombard, In Heb. ii, 16; PL 192, 421A (Chrysostom): Pueri ... communicaverunt carni et sanguini, i. e. animae, i. e. homines erant corruptibiles constantes ex corpore et anima. John of Cornwall, Eulogium, 14; p. 285: