The So-Called Apologia de Verbo Incarnato

by N. M. Haring in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956

p. 134

Et alibi super Epistolam primam ad Timotheum, ubi legitur Regi saeculorum, dicit expositor quia homo assumptus non semper fuit rex saeculorum sed in tempore coepit esse rex saeculorum.

57. Videat haec quilibet fidelis et judicet an scripturae manifeste dicant quod Christus est id quod est homo, ut sic nobiscum habeat veram fraternitatem et non fictam humanitatem. Item, dicit idem Apostolus: Angelos nusquam apprehendit sed semen Abrahae apprehendit, i. e. in unitatem personae univit. Unde debuit fratribus per omnia assimilari. Sed in nullo substantiali nobis similis est, si non est id quod est homo. Quomodo ergo per omnia fratribus assimilatur? Agnosce saltem quia ipse Apostolus aliter sentit quam tu de Christo. Vel responde si potes: Si Christus per omnia assimilatur fratribus, ergo in substantialibus, genere et specie, et aliis substantialibus et omnibus naturalibus. Vide igitur an sententia apostolica, velis nolis, te convincat qui dicis: Haec species homo non convenit Christo.

Item, quid magis naturale est homini quam constare ex carne et anima, cum sit esse animalis secundum prudentiam hujus saeculi? Nec naturae humanae capax est, cui talis compositio non competit. Si ergo non convenit Christo hoc, sine quo nullus potest esse homo, quomodo per omnia fratribus assimilatur? Si hominis tibi similimum contingeret discidium, numquid amplius tibi similis diceretur?

Si ergo Christus non constat ex corpore et anima, quomodo per omnia fratribus assimilatur? Ergo aut confitere Christum plenum hominem nostrae per omnia participem et ex anima et carne constantem, aut nega ipsum per omnia nobis praeter peccatum assimilari. In quo

Johannes Chrysostomus: quia ergo pueri communicaverunt carni et sanguini et ipse similiter participavit eisdem, i. e. pueris, quia factus est puer constans ex carne et anima. Quaest. in Heb., qu. 30; PL 175, 616C: Factus est puer ex anima et carne, ut expositor dicit.

epistola prima AM. quod M.

om. sed ... saeculorum V. Quaest. in I Tim., qu. 12; PL 175, 596C: Dicit expositor quod homo assumptus a Verbo ex eo tempore rex est saeculorum ex quo assumptus est a Verbo ... Nos autem dicimus quod homo assumptus ... coepit in tempore esse rex saeculorum. Cf. Lombard, In I Tim. i, 17; PL 192, 334B. Augustine, De Trin. II, 9, 16; PL 42, 855. John of Cornwall, Eulogium, 19; p. 294.

quislibet V. sit M. om. AC. Heb. ii, 16.

Cf. Glossa ord. in Heb. ii, 16; PL 114, 648B: Ut Deus in unam personam jungeretur. Lombard, In Heb. ii, 16; PL 192, 423C: Ut Deus ei in unam personam jungeretur.

similari M. Heb. ii, 17. fratri ACM. assimilatus ABCM.

quod MV. (vide igitur) videatur M.

St. John Damascene according to Lombard, Sent. III, 2, 1; p. 555.

om. V. simili M. dissidium BM.

Vel si Christus ... peccatum assimilari: Walter I, 12; p. 211.