The So-Called Apologia de Verbo Incarnato

by N. M. Haring in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956

p. 135

nihil depressum sed aliquid est erectum qui solus potuit creaturae suae illabi sine ulla deterioratione suae substantiae.

58. Omnia enim quae Dei sunt per naturam, et hominis per gratiam. Et omnia quae hominis sunt per naturam, et Dei sunt per dignationem. Inde est quod Deus homo et homo Deus verissime praedicatur: et Deus homo propter humanitatem suam et homo Deus propter deitatem suam. Et persona eadem est utriusque: sicut Augustinus dicit Christum esse id, quod est Deus, et esse id, quod est homo. Quod et nos credimus et confitemur, quia haec est fides communis omnium sanctorum. Per id, inquit, quod Verbum est, aequalis est Patri. Per id, quod est homo, major est Pater.

Si Christus non est id quod est homo, quomodo Apostolus eum enumerat hominibus dicens: Factus est primus homo Adam in animam viventem, secundus homo in spiritum vivificantem. Et: Primus homo de terra terrenus et secundus homo de caelo caelestis. Vide, si Christus non esset id quod est homo, non diceretur secundus homo vel novissimus respectu primi. Velut nemo dicit: Haec vestis est prima. Hic vestitus est vestis novissima.

Si ergo primus homo verus homo fuit, secundus homo non id, quod est homo, sed habens hominem? Aufer omnem ordinem inter illos et ille non dicetur primus nec ille novissimus. Si enim tantum haberet materiam primi hominis et non esset aliqua substantia constans ex carne et anima, quomodo esset de eadem materia de qua primus homo? Numquid iste purpuratus et haec purpura possunt dici de eadem materia? Quod in Christo fuit animale, numquid anima caruit? An animale fuit et non sensibile? Nonne, si sentire non potuit, animale non fuit? Non enim animale fuit, quod cujuslibet sensus expers fuit. Vide ergo, si Christus sentire potuit, quia aliquod animale et sensibile fuit et sic substantia constans ex anima et carne fuit.

om. V. illa ABC.

diminutione CM: marg. vel diminutione A.

Omnia ... inde est quod: Walter I, 12; p. 211.

add. sunt M. etiam M. om. M. divinitatem M.

Persona ... dici de eadem materia: Walter I, 12 f.; pp. 211 f.

aequale V. om. V.

patre V.Cf. In Joh. Tract. LXXVIII, 3; PL 35, 1836. Sent. III, 6, 2; p. 575.

annumerat V. connumerat W. om. V.

add. novissimus Adam M. I Cor. xv, 45. I Cor. xv, 46.

unde M. add. quia W. dicere Ac. diceret W. om. V.

add. de non-veste M. add. quomodo W.

add. quomodo M. add. verus homo W. add. est MW.

hominem V. dicitur W. iste M. Jesus Glorieux.

Lombard, In I Cor. xv, 45; PL 191, 1688A.

est M. Christus V. om. M.