The So-Called Apologia de Verbo Incarnato
by N. M. Haring in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956
p. 136
59. Quaero ergo an animale, quod fuit Christus, fuerit rationale vel non-rationale. Sed irrationale esse non potuit quod bruta anima non vixit. Fuit ergo rationale et mortale. Quod in Christo prius fuit animale, nunc vero spiritale. Quod probat talis connumeratio: Primus homo de terra terrenus, secundus de caelo caelestis. Si ergo secundus homo non esset id, quod est homo, nullo modo connumeraretur cum primo homine. Quis enim sic connumerat: Primus homo Adam, secundus homo Gabriel?
Solent his et hujusmodi respondere dicentes: Ideo dictus est Christus esse humanae naturae, quia indutus est carne et anima. Numquid natura vestis dicetur esse vestiti? Qualis caelestis tales caelestes, ut dicit Apostolus. Uniformis naturae identitatem postulat relatio, quam facit Apostolus per "talis" et "qualis." Et alibi dicit: Sicut portavimus imaginem terreni, portemus imaginem caelestis. Quis est iste caelestis? Nonne homo Verbo Dei unitus, qui dictus est caelestis, quia supra legem humanam de sancto Spiritu conceptus est?
60. Dicit Augustinus in Homilia de symbolo: Haec fuit natura hominis, qui factus ex Virgine, quae natura fuit Virginis ex qua Christus formatus et natus est, quemadmodum ejusdem naturae est cum Patre secundum deitatem. Quaero quid ejusdem naturae sit cum matre, si aliquis homo non consistit ex anima et carne Christi. Item, si caro et anima in Christo uniuntur dissimiliter caeterorum hominum, quomodo similis est matri cum qua idem est humanitate sicut cum Patre idem est deitate?
61. Dicit Hilarius in secundo libro De Trinitate quia Christus voluit esse corporeum. Quaero quid illud corporeum fuerit vel sit, quod Hilarius confitetur Christum fuisse, si non est homo constans ex anima et carne. Numquid majus Christum membra corporis humani habere quam verum hominem?
Pro Isaac oblatus est aries, viva hostia. Pro Christo vero secundum deitatem impassibili quid est oblatum? Numquid sola caro et non
an M.
spirituale M. Cf. Lombard, In I Cor. xv. 45; PL 191, 1688C.
connumeretur ABC.: communicaretur V.
Solent... Apostolus: Walter I, 13; p. 212.
I Cor. xv. 48.
portem C. I Cor. xv. 49.
qui M.
om. B: fuit V.
add. est W.
divinitatem M. Augustine, Sermo CCXXXVIII, 3; PL 39, 2185. John of Cornwall, Eulogium, 5; p. 270.
consistat CMV.
om. in Christo V.
uniantur M.
add. a W.
om. de Trinitate W.
quod M.
De Trin. II, 24; PL 10, 66B.
add. corpore vel C.
majora W: mavis M(Glorieux). add. esse M. passibilis M.