The So-Called Apologia de Verbo Incarnato
by N. M. Haring in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956
p. 137
potius consortium animae et carnis, i.e. homo? Non est auditum, quod non est homo, verus homo diceretur. Agnus paschalis qui Christum figurabat erat aliquid. Et Christus secundum humanitatem nihil erat? Figura aliquid erat, ipsa vero veritas nihil erat? Non enim deitas sed humanitatis aries vel agnus ille figura sed humanitas nihil est sed aliqua secundum dogma novitatis. Si igitur homo assumptus non unum sed aliqua fuit, nec Christus aliquid obtulit sed duo.
62. Ecclesia confitetur duas naturas in Christo unitas. Quaero quid per duas naturas debeamus intelligere. Oportet per duas naturas intelligere vel duas substantias vel proprietates essentiarum vel unam substantiam et unam proprietatem. Quod autem altera natura est divina usia, nemo est qui ambigat. Quae non est ex compositis, ut in ea aliud sit, quod habet, et aliud, quod habetur. Nihil enim est in Deo quod non sit Deus. Quae enim posset partium vel formae ad substantiam adesse concretio, a quo creata consistit omnis forma omnisque compago? Quid igitur per "alteram naturam" intelligitur: substantia vel proprietas?
63. Forsitan more solito dices: Non unum aliquid sed plura per "alteram naturam" intelligitur, scilicet anima et corpus. Quaero si Deus crearet nunc animam et carnem non unitas ad aliquid constituendum, utrum una natura nominaretur vel una substantia. Quid plura? Rectius Christus triplicis substantiae quam geminae diceretur. Nec aliquod corporeum erit (contra Hilarium), neque substantia humanitatis ex anima et carne contineretur (contra Hieronymum), neque audiendi sunt Augustinus et Hilarius qui dicunt: Aliud Verbum, aliud homo, sed non alius. Aliud est enim esse, aliud habere. .
add. ut M. add. qui W. dicetur V. om. BV.
Cf. Augustine, Contra Max. II, 25, 9; PL 42, 810.
aliqua C: unum V.
Oportet... qui ambigat: Walter I, 14; p. 213. add. duas W.
earum W. quin M. om. C.: sit M. eo M.
St. Hilary, De Trin. VIII, 43; PL 10, 269A.
Nihil... anima et corpus: Walter I, 14; p. 213.
Cf. Summa sent. I, 11; PL 176, 59A: Dicit enim Augustinus: Quidquid in Deo est, Deus est. Robert of Melun, Summa II, 38; ed. Anders, p. 83: Unde Isidorus: Quidquid in Deo est, Deus est.
om. V. intelligi M. animam M. nominarentur M.
Quid... confer ea indumento: Walter I, 14; p. 213. add. sic. M.
Walter offers the text as follows: Rectius Christus triplicis substantiae quam geminae intelligitur secundum istos. Et non erit aliquid corporeum, quod est contra Hilarium. Neque substantia humanitatis ex anima et carne continetur, quod est contra Hieronymum qui dicit: neque audiendi sunt Augustinus et Hilarius dicunt aliud... The author of the Apologia had the following texts in mind: Hilary, De Trin. II, 24; PL 10, 66B; Pseudo-Jerome, Libellus Fidei, 9; PL 48, 489D; Augustine, In Joh. Tract. LXIX, 3; PL 35, 1817. Hilary, De Trin. VIII, 43; PL 10, 296A.