The So-Called Apologia de Verbo Incarnato

by N. M. Haring in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956

p. 138

Hoc est Verbum vitae de quo Johannes dicit: Quod audivimus et vidimus et manus nostrae contractaverunt. Non solum audiebatur, quia et paterna vox audita est, sed etiam visus et manibus contractatus. Negabis visibile et palpabile quod Johannes confitetur se contractasse? Aliud est enim rem indumenti tangere, aliud est ipsum indumentum. Sed Johannes dicit in ipsum Verbum horum effectus explevisse sensum. Si potes, detrahe haec Christo et confer ea indumento.

64. Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi solus Deus. Eo tendit negantis intentio, ut quem verum hominem videbat et bonum magistrum nominabat, Deum quoque crederet, cui singulariter et incomparabiliter congruit appellatio bonitatis.

Ego principium qui et loquor vobis. In "principio" verum Deum esse intellige. In eo quod dicit qui et loquor vobis, verum hominem agnosce. Dicit propheta: Post haec in terra visus est et inter homines conversatus est homo. Quis cognoscet illum? Quomodo ergo audes negare ipsum esse verum hominem vel id est homo, cum Spiritus sanctus per prophetam asserat verum hominem super terram visum et inter alios homines conversatum?

65. Humiliabam in jejunio animam meam et oratio mea in sinu meo convertetur. Cujus est haec vox? Hominis assumpti qui orat, non alium sed sibi personaliter unitum, ut dicit expositor. Constat quia persona non est unita personae nec habens hominem est sibi unitum. Quis ergo orat? Quis est oranti personaliter unitus? Homo assumptus loquebatur ad Verbum sibi unitum.

Hic est homo qui non videbit mortem et eruet animam suam de manu inferi. Centurio ille magnus dicit: Vere hic homo Filius Dei erat. Quid, quaero, demonstrabat? Quid Filium Dei praedicabat? Nonne illum hominem assumptum? Nam, ut dicit Hilarius, creaturam illam Filium Dei profitebatur.

512 tractaverunt CV. I John i, i. 513 contrectasse CMV. 514 add. se M. 515 om. V. 516 detrahere V. 517 unus M. Mark x, 18. 515 et V. 519 intendit C. 530 Ego... quid apertius: Walter I, 14 f.; p. 213. 521 John viii, 25. 522 om. V. 523 om. C. 524 terris W. 525 cum hominibus W. 526 om. V.; add. est et W. Bar. iii, 38. 527 om. V. 528 Ps. xxxiv, 16. 529 Cf. Lombard, In Ps. xxxiv, 16; PL 191, 352A (Augustinus): Non 530 alium orabam illum qui mihi personaliter unitus est. 530 add. igitur M. 521 quod M. 533 om. V. 533 add. vivet et M. Ps. lxxxviii, 49. 534 om. hic homo M. 535 add. homo iste M. Matth. xxvii, 54. 536 quaeso M. 537 quod BV.