The So-Called Apologia de Verbo Incarnato

by N. M. Haring in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956

p. 139

66. Augustinus dicit quia assumptus est homo ille in unitatem personae, ut qui suscepit et quod suscepit una esset persona. Quid apertius? Ajunt tamen sic exponendum: Utrumque est Christus et una persona, quia in utraque una persona et unus Christus substitit. Ita etiam susceptum una est persona cum suscipiente, quia susceptum suscipienti est unitum in unitatem personae i. e. ita quod unitas personae permansit. Hoc dicentes negant acquisitum esse homini assumpto, ut sit Deus, quod Hilarius dicit.

Sed hoc est, ut ajunt, hominem assumptum esse in personam assumentem: personam non esse divisam sed permansisse unam in incarnatione quemadmodum et ante. Fatentur Christum esse in utroque. Unde oportet esse duo in utroque, quorum assignent Christum personaliter esse. Vel damnent Augustinus qui ut diversa quod assumpsit et quod assumptum est connumerat.

Si Christus suscepto tantum hoc contulit, ut in eo una persona sit, non tamen illud sit persona, quid aliud accepit illud unitum quam quaelibet creatura? Quae est creatura in qua non sit essentialiter illa persona? Nonne animam et corpus assumpsit et humani corporis partes ut manus et pedes? Numquid diceret singulum horum personaliter Christum assumpsisse eo quod haec assumendo una persona non desiit? Nonne Spiritus sanctus in columba vel in linguis igneis apparentes permansit una et eadem persona quae fuit prius? Nefas est tamen dicere Spiritum sanctum ea personaliter assumpsisse.

67. Item, quid est hominem in eandem personam uniri nisi unam et eandem personam fieri? An idem putas in personam assumi et in personam uniri? Membra humani corporis Christus suscepit. An

quod M.

De Dono persev., 24, 67; PL 45, 1033: Ita ut qui suscepit et quod suscepit una esset in Trinitate persona. Sent. III, 7, 2; p. 586. Lombard, In Rom. i, 3; PL 191, 1310B. Quaest. in Rom., qu. 14; PL 175, 435C: Quod autem id quod est assumptum sit persona, constat cum Augustinus dicat quod id quod suscepit et quod est assumptum est una persona. Hugh of St. Victor, De Sacramentis II, 1, 4; PL 176, 380C. Sent. divinitatis IV, 1; ed. B. Geyer, p. 54.* utroque according to Sent. III, 7, 2; p. 586. Cf. Lombard, In Rom. i, 4; PL 191, 1312B: Haec enim auctoritas innuere videtur quod natura humana cum Verbo sit una persona in Trinitate... Movet nos quoque quomodo supra dixerit Augustinus illum hominem assumptum a Verbo cum illo sit persona, et persona non sit assumpta...

(una persona) natura V. sociatum Lombard.

Negant tamen... Hilarius dicit: Walter I, 15; p. 214.

De Trin. IX, 38; PL 10, 310A. add. dicit Hilarius V.

Cf. Sent. III, 6, 3; p. 576. faterentur V. fateretur ABC.

om. C. om. M. commemorat M. annumerat V.

add. et M. om. V. anima V. add. esse M.

Item... in personam uniri: Walter I, 15; p. 214. unitum V.