The Episcopate as an Order and Sacrament on the Eve of the High Scholastic Period

by A. McDevitt in Franciscan Studies, Vol. 20, No. 1-2 · March–June 1960

p. 132

Aaron consecravit, dicendum quod aliud est ex commissa sive dispensatoria potestate facere aliquid, aliud ex officii dignitate. Archiepiscopus enim consecrat episcopum ex officii dignitate, et ideo maioris dignitatis est. Et sic intelligitur auctoritas Apostoli: "Quod minus est a meliore sive a maiore benedicitur," scilicet, ex officio. Episcopus vero archiepiscopum vel papam consecrat ex commissa sibi potestate, et ideo non est maior episcopus consecrans eo qui consecratur. Vel potest dici quod quoad hoc maior est, simpliciter tamen minor est. Similiter papa, cum non habeat superiorem, dat potestatem Ostiensi ut eum consecret; hanc eandem potestatem dat cuilibet alio episcopo. Et si non essent in toto mundo nisi tres sacerdotes, oporteret quod unus alium in episcopum consecraret, sicut facit Moyses et Aaron. Et quoad hoc habuit Moyses officium sacerdotis, unde Psalmus: "Moyses et Aaron in sacerdotibus eius;" non tamen fuit sacerdos.

ROLAND OF CREMONA SUMMA THEOLOGICA

Ms. Paris, Mazarine 795

Sed videtur quod plures debeant esse ordines (quam septem); verbi gratia, ordo qui signatur per illud nomen "episcopus," et alius qui signatur per istud nomen "archiepiscopus," et sic de aliis praesulibus. Item, videtur quod ordo debeat esse illud quod vocamus "primam tonsuram" sive "coronam."

Ad hoc dicimus quod non sunt nisi septem ordines, sicut probatum est per facta Christi. Episcopus, autem, et ceteri, nomina sunt dignitatum et non ordinum.

Sed de prima tonsura videtur quod sit ordo, quia quando accipit dicit, "Dominus est pars haereditatis meae." Separat enim se in haereditatem Domini, quod videtur esse quia recipit ordinem, unde se segregat communi plebe.

Item, dicimus quod humana hierarchia facta est ad similitudinem caelestis. Ergo videtur quod in humana hierarchia debeant esse novem ordines et tres hierarchiae, sicut est in caelesti. Et ideo etiam quia Dominus dicit Moysi in Exodo, "Vide et fac omnia sicut ostensum est tibi in monte." Quia ecclesia militans facta est ad similitudinem triumphantis, ergo videtur quod quantum ad ordines.

Exodus, 29, 4sq.

Heb., 7, 7.

Ps., 98, 6.

Exodus, 25, 40.