The Episcopate as an Order and Sacrament on the Eve of the High Scholastic Period

by A. McDevitt in Franciscan Studies, Vol. 20, No. 1-2 · March–June 1960

p. 133

Ad hoc dicitur quod corona est signum regalis dignitatis, quia bene se debet regere quicumque vult stare coram Domino et ministrare ei in mensa sua. Et hoc debent habere omnes ordinati quamvis quilibet hic bene se debent regere sub Deo. Unde dicitur quod corona facit quantam praeparationem ad suscipiendos ordines, sicut albedo subministratur ut alii colores possint fieri. Unde non est sacramentum, sed est sacramentale, sicut cathecismus et exorcismus non sunt sacramenta secundum communem opinionem, sed sunt sacramentalia. Et est signum quod ille qui suscipit coronam separatur in partem Domini, quod fit clericus; et hoc ostendit quando dicit, "Dominus pars haereditatis meae."

Et ad illud quod dictum est quod hierarchia ecclesiae est ad similitudinem caelestis hierarchiae, dicimus quod verum est. Non tamen oportet quod sit ibi omni modo similitudo, scilicet quod si ibi sunt novem ordines quod ideo sint in hierarchia ecclesiae. Sed similitudo est in sanctitate et obedientia et praelatione. Quia sicut homines praesunt hominibus in ecclesia militante, ita angeli angelis in ecclesia triumphante, usque in diem iudicii. Postea cessabit omnis praelatio, quando Deus erit omnia in omnibus, sicut dicit Apostolus.

Attenditur ergo similitudo secundum gratias secundum quas imitamur Deum ad similitudinem angelorum. Et hoc fuit quod dictum est Moysi ut faceret tabernaculum sicut fuit ei ostensum in monte, quia Christus ordinavit ecclesiam in septem donis Spiritus Sancti, quibus imitamur angelos; et sumus eis similes, sicut et superior ecclesia ordinata est, et sicut Christus ibi volebat, ita hic. Et ideo non oportet quod hic sint novem ordines sicut ibi, quia non in hoc notatur similitudo. Et est fallacia consequentis in argumento, quia procedit ex particulari in similitudinem, quasi sit universalis similitudo. Ordines enim angelorum non distinguuntur secundum ea quibus sumus eis similes, sed secundum officia diversa.

Verumtamen ad hoc aliter suadetur quod plures sint ordines quam septem, quia subdiaconus est quidam ordo quia est sub diacono, et diaconus sub sacerdote. Ergo eadem ratione episcopus est unus ordo secundum quod praeest sacerdotio, et archiepiscopus alius secundum quod praeest episcopo, et primas alius secundum quod praeest primati, et papa alius secundum quod praeest patriarchis, et ita multi plures habemus ordines quam diximus.

Item, aliter istud suadetur. In Baptismo et Confirmatione, in quibus est unctio de chrismate, imprimitur character. Ita quod in Confirmatione imprimitur character excellentiae. Ergo, et in unctione episcopi imprimitur character. Ergo, episcopatus est ordo.