The Episcopate as an Order and Sacrament on the Eve of the High Scholastic Period

by A. McDevitt in Franciscan Studies, Vol. 20, No. 1-2 · March–June 1960

p. 134

Item, dictum est secundum communem opinionem quod "ordo est sacrum signaculum quo confertur potestas spiritualis et officium." Sed in consecratione episcopi est sacrum signaculum, id est sacra unctio; et confertur ei potestas spiritualis et officium faciendi ordines, consecrandi ecclesias, et confirmandi, et alia. Ergo, est ordo per locum in definitione.

Similiter, in hierarchia angelorum est unus ordo qui dicitur "dominantium," quia quibusdam aliis dominatur. Ergo, et omnes illi sunt ordines per easdem rationes quas supra memoramur, ut episcopi et archiepiscopi, etc. Eodem modo videbitur quod archidiaconatus et archipresbyteratus et decanatus sint ordines; et ita multo plures habebuntur in ecclesia militanti quam sint in triumphanti ecclesia. Et sic habebitur quod non est ad similitudinem eius quantum ad hoc.

Solutio praedictorum.

Ad praedicta, duobus modis solvitur, secundum duas opiniones.

Quidam dicunt quod non sunt nisi septem ordines, sicut supra diximus, et dicimus iterum. Et in hac opinione sumus nos. Et ultimus et summus est ordo sacerdotalis, et alii ordines redeunt ad ipsum. Et illud summum quod potest facere ille ordo est consecratio Corporis et Sanguinis Christi, et haec est eius virtus summa, secundum quod loquitur Ari(stoteles) de virtute in Libro Coeli et Mundi, quod ipsa est ultimum de potentia. Unde supra ordinem sacerdotalem nullus est ordo. Unde et Apostolus ad Timotheum vocat episcopos "presbyteros." Et antiquitus solebat dici de summo pontifice "presbyter Romanus," et aliquando "episcopus Romanus."

Alii sunt qui docunt quod tot sunt in ecclesia militanti quot sunt in triumphanti, et supra septem praecedentes apponunt duos alios, scilicet episcopatum et archidiaconatum, ut sint novem sicut novem ordines angelorum.

Sed haec opinio nulla videtur mihi. Primo quia qua ratione ponunt quod archidiaconatus est ordo per se, eadem ratione debent ipsi dicere quod archipresbyteratus. Et qua ratione ponunt quod episcopatus est ordo, eadem ratione archiepiscopatus. Et ita multo plures sunt ordines in militante quam in triumphanti. Nomina ergo sunt diversarum administrationum et dignitatum, et non ordinum.

Petri Lombardi Lib. IV Sent., IV, d. 24, c. 13, n. 247, p. 902.

Coloss., I, 16.

Aristoteles, Bk. I, cap. 11; ed. Firmin-Didot, Paris, 1927—1931, Vol. II, p. 385, l. 30.

I Tim., 3, 2 sqq.