The Episcopate as an Order and Sacrament on the Eve of the High Scholastic Period
by A. McDevitt in Franciscan Studies, Vol. 20, No. 1-2 · March–June 1960
p. 135
Mirabile fuisset si episcopatus fuisset ordo, et Dominus non ostendisset in se illum ordinem sicut et ostendit alios. Et maxime cum dicat Petrus quod Christus fuit "episcopus animarum vestrarum."
Alia ratio est quia in Sententiis convictio omnium est quod tantum sunt septem ordines.
Maior est ergo episcopus sacerdote administratione et potestate quae ei data est, quia dat potestatem sacerdoti conficere Corpus et Sanguinem Christi. Unde in consecratione episcopi non confertur character, quamvis augmentetur gratia, si digne accipit.
Et ad archiepiscopum pertinet consecrare episcopum, et dat ei potestatem consecrandi sacerdotes, et alias administrationes quas habet. Nec ideo archiepiscopus apponit ordinem, nec episcopus vel archi(diaconus), et sic de aliis; sed augent illa quae secundum ordinem presbyteratus sunt. Quod patet quia in necessitate unus simplex sacerdos posset consecrare episcopum, et episcopus consecrat archi(episcopum). Patet ergo, quod non sunt illa nisi nomina diversarum administrationum. Et etiam hoc probat, quod non est alia manus impositio super episcopum quam super archiepiscopum.
Sed cum huiusmodi non sint nisi quaedam accidentalia supra ordinem sacerdotalem, mirum est de humana stultitia et contingentia, quod episcopus dedignatur vocari "presbyter," et archi(episcopus) et patriarcha et papa dedignantur, et velint denominari ab accidentibus. Patet quod illi qui gaudent in illis dignitatibus, et non magis quod sunt sacerdotes, quod arrogantes sunt, et "ad crimen apostasiae," secundum quod dicit Gregorius, "delapsi." Item patet quod sunt adventitiae / naturae hospitales, quia accidens est adventivae naturae, ut dicit Philosophus, et ita illi sunt hospites et advenae Testamentorum, et non sunt "cives et domestici Dei."
Si quis autem rogat ut sustineamus quod archidiaconatus sit ordo, et episcopatus quamvis proprie, ut sit quaedam similitudo inter ecclesiam triumphantem et militantem quantum ad numerum ordinum, conceditur ei. Sed quid faciet de aliis superioribus, qui ita sunt ordines ut alii? Multa autem sunt vocabula modo in ecclesia, ut quidam sunt archidiaconi, et quidam archipresbyteri, et quidam cantores, et quidam succantores, et quidam episcopi, etc. Quia ecclesia modo multas habet
I Pet., 2, 25.
S. Gregorius, XL Homiliarum in Evang. Libri Duo, I, Hom. 17, PL 76, 1503.
Aristoteles, Metaphysicorum Liber, III, cap. 4; ed. Firmin-Didot, Vol. II, p. 506, l. 758q.
Eph., 2, 19.