The Episcopate as an Order and Sacrament on the Eve of the High Scholastic Period
by A. McDevitt in Franciscan Studies, Vol. 20, No. 1-2 · March–June 1960
p. 136
administrationes, et habet decanos et subdecanos, thesauriarios et praepositum, et magistrum scholarum — quasi nomina infinita — et ut plurima verba, plures vanitates. Multi enim sunt qui gaudent cum plurima vocabula adhaerent sibi, ut sint simul archidiaconi et diaconi et cetera nomina.
Isti autem qui contendunt quod plures sunt ordines quam septem probant isto modo, quia Apostolus dicit ad Hebraeos, "sine ulla contradictione, minor a maiore benedicitur;" ergo, maior est qui benedicit quam qui benedicitur. Sed archiepiscopus de officio suo benedicit episcopum. Ergo, archiepiscopus est maior quam episcopus.
Concedimus conclusionem, "quod maior est archiepiscopus quam episcopus." Sed non sequitur, "ergo est maior in ordine," et est fallacia secundum quid. Etsi maior quidem est digniori administratione, non autem ordine.
Item, "Moyses et Aaron in sacerdotibus eius." Aut ergo aequales aut alter maior. Non videtur dubitandum quin Moyses maior fuerit, quia Dominus dixit Moysi, "Tu eris ei in his quae ad Deum pertinent." Ergo, maius fuit sacerdotium Moysi quam Aaron. Ergo, maiorem ordinem habuit, quia consecravit Aaron. Et in hoc argumento est fallacia eadem quam dixi superius. Sicut ergo archidiaconus maior est dignitate et administratione, ita Moyses fuit maior Aaron dignitate et administratione, non autem ordine. Quod autem dicit Apostolus, "minor a maiore benedicitur," intelligendum est a minore illius ordine, vel etiam dignitate aliqua, vel etiam administratione.
PHILIP THE CHANCELLOR QUAESTIO DE ORDINE
Ms. Donai Bibl. Munic. 434 I.
117d Item, quaeritur an in aliquo communi conveniant omnes ordines? Si in actu ministrandi, quaeritur quis est ille actus, et quid ministrat?
Solutio. Omnes habent conformitatem ministrandi ad opus principale, quod est Eucharistia. Sed episcopus principalis est hierarchiae. Potestas igitur ministrandi communis est omnibus. Sed nota quod est opus principale, scilicet consecratio Eucharistiae, ad quod omnes ordines respiciunt, et est hoc opus ordinis sacerdotalis. Diaconus autem et
Heb., 7, 7.
Ps., 98, 6.
Exodus, 4, 16.