The Episcopate as an Order and Sacrament on the Eve of the High Scholastic Period
by A. McDevitt in Franciscan Studies, Vol. 20, No. 1-2 · March–June 1960
p. 137
subdiaconus ministrant ad illud opus, sicut proxime assistentes. Alii vero ministrant ad illud ut impedimenta removentes. Sit itaque est opus principale, opus proxime ministrantium, et opus impedimenta amoventium. Et haec reducuntur ad triplex opus gratiae: purgandi, illuminandi, et perficiendi; minorum est officium purgandi, aliorum illuminandi, sacerdotum perficiendi et consummandi.
Per hoc patet solutio ad illud quod quaeritur utrum ordo sit species specialissima, an sint diversae species characterum. Sed plures esse non possunt, quoniam plures qualitates eiusdem speciei esse simul in anima non possunt; si diversae species, ergo diversa sacramenta.
Solutio. In se considerati, plures sunt, quoniam diversas probant potestates, quae diversae sunt in se. Unde diversi sunt characteres, ideoque diversi ordines specie. Sunt tamen unum, ratione sacramenti, quia omnes tendunt ad unum opus principale, quod est consecratio Corporis Dominici.
Secundo quaeritur utrum episcopatus sit ordo.
Videtur quod sic, quia aut iudicas de ordine secundum distinctionem, aut secundum unctionem. Si primo modo, sed in episcopo est maxima distinctio; ergo episcopatus est ordo, quia in episcopo est distinctio excellentissima.
Item, in ipso est unctio, et est initerabilitas in ipso.
Item, non ordinatur nisi ab ordinato; ergo aliquis ordo est primus a quo omnes alii ordines conferuntur. Sicut est Character Increatus, a quo omnes alii characteres, ergo pari ratione aliquis erit character creatus, a quo omnes alii, vel sub quo omnes alii, sicut fides prima est virtutum cum qua omnes aliae.
Solutio. Episcopatus non est ordo secundum quod tantum sunt septem (ordines), nec secundum eos qui dicunt novem esse; nec imprimit characterem. Oportuit enim ut summus ordinum staret / ibi, 118a ubi est opus principale, quod est opus Filii Dei, immo est verus Filius Dei. Ideoque omnem ordinem et omne sacramentum est excellens, ut ultra non sit ordo.
Item, alia ratione non est ordo, quia Increatus Character illud opus principale primo operatus est in eo ordine et in supremo charactere. Unde ultra non est ordo, neque character. Primo enim characterizatus est Filius Dei Charactere Increato in utero Virginis; secundo in circumcisione corporaliter; tertio in toto corpore et perfecte in passione. Ante passionem instituit illud opus excellentissimum characterizatum, ideoque ultra non est character neque ordo, quoniam in eo opere fit commemoratio illius summae characterizationis.