The Episcopate as an Order and Sacrament on the Eve of the High Scholastic Period

by A. McDevitt in Franciscan Studies, Vol. 20, No. 1-2 · March–June 1960

p. 138

Item, tertia ratione non oportuit, quia omnes characteres et ordines tendunt ad illud opus principale. His rationibus, non est ultra ordo.

Ad illud quod obicitur de distinctione, dicimus quod ibi non est distinctio quae faciat characterem, quae triplex tantum est secundum fidem, et robur fidei, et consummationem sive fidei excellentiam Christi passi. Haec enim sunt in ordine sacerdotali, qui respicit illud opus principale. Unde impertinens est ordo ad hunc characterem, sive ad hanc distinctionem, quisquis ad opus principale non ordinatur. Sed ordines inferiores ad hoc ordinantur, et ideo habent characterem. Ordo vero sacerdotalis perficit et consummat; ideo ultra non est ordo. Sed ordo sacerdotalis adiuncta potestate spiritualis gratiae facit episcopum.

Ad illud quod indelebilitas est ibi, dicimus quod hoc non facit ad esse characteris sive ordinis, quia (episcopus) non est ad illud opus principale ordinatus, nec est ibi distinctio fidei.

Ad illud de charactere, dicimus quod nullus est character creatus sub quo omnes alii. Nec illud de Charactere Increato facit ad rem, quoniam Filius Dei est character operativus; unde est in motiva sive in actione. Character vero creatus distinctivus est, et est in cognitiva. Si vis igitur dicere Characterem Increatum (esse) causam efficientem, false est; si vero causam disponentem ad alios characteres, bene concedo.

Item, quaeritur cum episcopus ex ordine sacerdotali adiuncta potestate spiritualis gratiae habeat potestatem alia conferendi, et non alius, quare non eodem est in Baptismo, ut scilicet non baptizatus baptizare non possit, sed solum baptizatus?

Solutio. Baptismus est sacramentum necessitatis, et non est dispositio. Ordo vero non est necessitatis, sed est ex ordine sacerdotali, et adiuncta potestate specialis gratiae; quare ordo non potest conferri nisi ab episcopo, sed bene Baptismus a non baptizato.

Consequenter, quaeritur sub quo numero cadant ordines?

Et videtur quod sub novenario, quoniam novem sunt ordines angelorum, ut sit conformitas in numero hierarchiae ecclesiasticae ad hierarchiam angelicam, iuxta illud quod dixit Dominus Moysi, "Fac omnia secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte."

Quae est, ergo, ratio quare tantum septem assignantur? Si dicas quod assimilatio militantis ecclesiae ad triumphantem non est secundum characterem, ordinum vero numerus assignatur secundum characterem, secundum hoc quaeritur: Cum character sit distinctivus, et angeli sint diversi inter se, sicut habes, quare non distinguuntur angeli per charac-

Exodus, 25, 40.