The Episcopate as an Order and Sacrament on the Eve of the High Scholastic Period

by A. McDevitt in Franciscan Studies, Vol. 20, No. 1-2 · March–June 1960

p. 139

teres sicut homo, cum magis videatur indigere distinctione? Fortasse propter maiorem differentiam quae in angelis est.

Item, quaeritur secundum quam rationem ponuntur ordines septem, ut ait Apostolus, Hebr. 1: "Omnes sunt administratorii spiritus." Sed ordinati sunt administratorii; quare ergo non respondet numerus numero cum in ministerio conveniant?

Item, Dionysius assignat tantum tres ordines, dicens primam hierarchiam episcopos, secundum sacerdotes, ultimam levitas; et hoc secundum tria opera, scilicet, consummationis, illuminationis, et purgationis. Ergo, tantum sunt tres ordines.

Solutio. Assignatio facta est diversa secundum diversitatem temporum et causarum. Et secundum hoc diversi ponuntur numeri ordinum et transmutatio ordinis, ut patet in subdiaconatu, qui in primitiva ecclesia non fuit sacer ordo, et modo est sacer. Iuxta hoc etiam fit multiplicatio ordinum.

Secundum hanc diversitatem distinguitur quandoque numerus secundum genera potestatum, et hunc respectum habuit divisio in primitiva ecclesia, considerans quod fuerunt Apostoli, quorum loco sunt episcopi. Item, septuaginta duo discipuli, in quorum locum minores sacerdotes successerunt. Item, additi sunt septem levitae in Actibus, quorum locum tenent diaconi. Et his tribus ordinibus assignatis secundum gratiam potestatum, attribuuntur tria opera consummationis, illuminationis, et purgationis. Primum opus episcopis, secundum sacerdotibus, purgationis levitis.

Sed possunt multiplicari secundum species, quando potestatum multiplicatio attenditur. Hierarchia enim Divina triplex est tantum, ad quam angelica hierarchia conformitatem accepit, ut sint tres ordines. Sed multiplicatio fit in quolibet ordine per ternarium, et sic resultant novem. Eodem modo, hierarchia ecclesiastica conformis est angelicae, secundum tres ordines assignatos secundum tria genera potestatum; sed multiplicatur secundum species quia opus triplex est — purgationis, illuminationis, et consummationis — et unumquodque illorum multiplicatur.

Opus quippe purgandi triplicatur quoniam consistit in expulsione demonum ab obsessis corporibus, et in excludendis immundis hominibus, et in excludendis spiritibus ab animabus. Primum pertinet ad exorcistas, secundum ad ostiarios, tertium ad acolitos, quia portant cereum in quo

Heb., 1, 14.

Ps-Dionysius, De Ecclesiastica Hierarchia, Cap. VI, PG 3, 537 sqq.

Acta, 6, 6.