The Episcopate as an Order and Sacrament on the Eve of the High Scholastic Period

by A. McDevitt in Franciscan Studies, Vol. 20, No. 1-2 · March–June 1960

p. 140

duo sunt: ignis, et splendor sive lumen; ignis est purgativus, ideoque ad acolitum pertinet opus purgandi.

Item, opus illuminationis multiplicatur secundum triplicem doctrinam illuminativam, ut secundum doctrinam Veteris Testamenti, apostolicam, et evangelicam. Prima pertinet ad officium lectoris, secundum ad officium subdiaconi, tertia ad officium diaconi.

Item, opus consummationis multiplicatur ut primum pertineat ad simplices sacerdotes, quorum est baptizare; secundum ad episcopos, quorum est confirmare, ecclesias dedicare, virgines consecrare; ultimum est plenitudo potestatis, quae maxime ad papam pertinet. Haec igitur est ratio divisionis primae, quam facit Dionysius, et secundae, quae fit per novenum multiplicatione ternaria. Et fit secundum officia et potestates, non secundum characteres, qui utique pauciores sunt quam ordines; quoniam omnis character excellentiae (est) ordo, sed non omnis ordo character.

Quoniam ordines angelorum distinguuntur secundum officia et potestates, non secundum characteres. Character enim est „figura intelligibilis distinctiva imaginis Dei, secundum gradum fidei in membris ecclesiae indelebiliter.” Imago autem Dei proprie loquendo solus homo, non angelus.

Item, angelus fidem non habet, cum sit contemplator, et ideo characterem non habet.

Item, alia ratione non habet angelus characterem: character quippe est signum quoddam sive forma quaedam. Formae vero quaedam mediate, quaedam immediate a Deo imprimuntur: mediate, ut corpori organizato infunditur anima, mediante natura quae ipsum organizando quasi materiam praeparat; immediate, ut factum est in creatione mundi. Eodem modo est in voluntariis et sacramentalibus. In sacramentis quidem operatur Deus mediante ministro imprimendo characterem; sed inter Deus et angelum nihil est medium quo operetur Deus; quare ei character imprimi non potest.

Item, alia ratio ad idem. Character datur secundum rationem fidei. Angelus autem non habet fidem, cum sit contemplator.

Item, alia ratione. Character recipientem Deo obligat in tantum ut possit compelli ad eius observationem. Angelus vero non obligatur Deo nisi naturaliter, nec compelli potest. Non igitur est conformitas inter

Cf. Alexander de Hales, Glossa, IV, d. 23, n. 7, para. g. p. 396, l. 17: “Character est figura intelligibilis discretiva imaginis (Dei) secundum statum membrorum in Ecclesia et perpetua.”