The Episcopate as an Order and Sacrament on the Eve of the High Scholastic Period
by A. McDevitt in Franciscan Studies, Vol. 20, No. 1-2 · March–June 1960
p. 146
Alii dicunt quod archiepiscopus non dicit ordinem alium quam episcopus, sicut archidiaconus non alium quam diaconus. Sed ponunt quod corona est primus gradus, et nonus episcopus.
* * *
M, 339rb B, 302rb "Sunt et alia quaedam non ordinum sed dignitatum vel officiorum nomina, etc." Hic quaeritur an episcopus et archiepiscopus dicant ordines superadditos sacerdotio vel non.
Et primo quaeramus de archiepiscopo. Secundum Magistrum patet quod non de utroque hic, sed sunt tantum officia et dignitates superadditae sacerdotio, cui consentire Magister H. de S. Victore in Libro de Sacramentis, dicens, "Primus gradus est hostiariorum, secundus lectorum, tertio exorcistarum, quarto acolitarum, quinto subdiaconorum, sexto diaconorum, septimo sacerdotum. Hic gradus dispares in eodem ordine habent dignitates," scilicet episcopus, etc. Item, archiepiscopus non accipit aliam unctionem vel manuum impositionem quam episcopus; ergo non est ordo alius. Non aliter se habet, ut videtur, archiepiscopus ad episcopum nisi sicut archidiaconus ad diaconum, et archipresbyter ad presbyterum. Sed constat archidiaconus et archipresbyter non dicunt ordines superadditos diacono et presbytero; ergo, nec archiepiscopus alium ordinem dicit quam episcopus.
De episcopo similiter videtur quod non sit ordo additus super sacerdotium, ex auctoritate praeposita H et Magister Hu.
Contra. Alia est omnino consecratio episcopi et presbyteri; Ergo alius ordo qui in consecratione confertur.
Item, Heb. VII: "sine ulla contradictione quod minus est a maiore benedicitur." Sed sacerdotem benedicit episcopus, et episcopum archiepiscopus. Ergo sunt ordines et gradus excellentiores.
Item, Isodorus, lib. VII, cap. II, "generaliter clerici nuncupantur omnes qui in ecclesia Christi deserviunt, quorum gradus et nomina hi sunt: ostiarius, psalmista, lector, exorcista, acolitus, subdiaconus,
Petri Lombardi, Lib. IV Sent., IV, d. 24, c. 13, n. 248, p. 902.
Hugo de Sancto Victore, Summa de Sacramentis, II, pars 3, c. 5, PL 176, 423.
Cf. n. 37, supra.
Hugo de Sancto Caro, evidenter, qui scripsit, Commentarium, f. 97b (Vat. lat. 1098, f. 169c): "Item, archiepiscopo non fit inunctio vel manuum impositio alia quam episcopo; ergo non est alius ordo. Item, sicut se habet archiepiscopus ad episcopum, sic se habet archipresbyter ad presbyterum et archidiaconus ad diaconum; sed archipresbyteratus et archi(diaconatus) non sunt alii ordines quam presbyteratus et diaconatus; ergo, nec archiepiscopatus est alius ordo quam episcopatus."
Heb., 7, 7.
S. Isidorus, Etym. Lib., VII, c. 12, PL 82, 290.