The Quest for Certainty in Bonaventure

by B. A. Gendreau in Franciscan Studies, Vol. 20, No. 1-2 · March–June 1960

p. 121

sed formatis corporibus a Deo creantur et creando infunduntur et infundendo producuntur. — Animarum enim creationem Deus sibi soli debuit reservare, tum propter earum dignitatem, tum propter earum immortalitatem. Propter animarum dignitatem, quia, cum anima sit imago Dei et nata immediate ferri in Deum et beatificari in ipso diligendo eum ex toto corde, totum suum esse immediate debuit ab ipso habere, ut ipsum ex toto corde teneretur diligere. — Decuit etiam hoc propter animarum immortalitatem. Cum enim solus Deus sit, qui habeat vitam in semetipso et vitam indeficientem; solus est, qui potest producere principium vitae perpetuum. Cum igitur res incorruptibilis substantificari non possit in materia transmutabili, et operatio creaturae sit super materiam transmutabilem; impossibile est, aliquam creaturam animam rationalem producere; et ideo ejus productionem Deus sibi soli debuit reservare. Concendendae sunt ergo rationes probantes, quod animae rationales non sint ex traduce, sed a creatione."

II Sent., 18, 2, 1 (II. 444—448): "Respondeo: Ad praedictorum intelligentiam est notandum, quod in hac quaestione multi philosophantes multa dixerunt falsa et vana. Quidam enim philosophi crediderunt, non solum eandem esse animam in omnibus hominibus, sed etiam in omnibus animalibus. Crediderunt enim, animam non esse aliud quam Deum; et hujus positionis fuit Pythagoras et Varro, sicut dicit Augustinus in libro de Civitate Dei de Varrone. (IV, 32, VII, 6 & 23) Maxime autem hoc putaverunt de anima humana propter sui dignitatem et spiritualitatem quantum ad intellectum agentem; quantum vero ad intellectum possibilem crediderunt esse idem quod hyle, quia anima potest recipere omnia, et ita denudata est a formis omnibus. — Hoc autem ponere non est philosophia, sed manifesta insipientia. Cum enim anima sit variabilis et transmutabilis et bonitatis et malitiae susceptibilis, omnino Deus esse non potest. Cum iterum sit forma nobilissima inter naturales formas, dans actum et complementum corpori et distincta ab aliis formis naturalibus, hyle esse non potest. Alii autem aliter opinati sunt, quod anima humana sive intellectualis, secundum quod intellectualis est, una est in omnibus hominibus, non solum quantum ad intellectum agentem, sed etiam quantum ad intellectum possibilem. — Et ratio, quae movit ad hoc ponendum, fuit ipsius animae immaterialitas et incorruptibilitas. Quia enim immaterialis est et a corpore non dependens, per corpus non potest individuari, cum nec sit corpus nec virtus in corpore, ut dicit Philosophus. Cum sit incorruptibilis, non indiget multiplicari, cum una numero conservari possit. — Et haec fuit positio Commentatoris super librum de Anima, quam etiam vult imponere Aristoteli et trahere ex verbis suis, tum quia ponit mundum aeternum, et ita homines innumerabiles praecesserunt; tum etiam, quia ponit, quod nulla sit substantia spiritualis, quae non habeat corpus movere; quodsi diversae animae essent in diversis hominibus, aliquando cessarent ab actu movendi, cum separantur; essent etiam infinitae actu, cum motus caeli non habuerit principium, secundum Philosophum. — Ad vitandas autem objectiones in contrarium adductas distinguit Commentator tres partes in humana anima. Cujus verba sunt haec super tertium de Anima: "Opinandum est, quod in anima sunt tres partes intellectus, quarum una est intellectus recipiens, secunda autem efficiens, tertia autem factum; et duae istarum sunt aeternae, scilicet agens et recipiens, tertia autem est generabilis et corruptibilis." Animam autem tertiam, quam dicit generabilem et corruptibilem, vocat intellectum passivum; et illud dicit quod nihil aliud est quam imaginatio. Unde postmodum subjungit: 'Intellectus passivus est corruptibilis, et absque hoc nihil intelligitur. Per intellectum autem passivum intelligo virtutem imaginariam.' Unde vult dicere, quod sicut in visu est color, et est lux, et est oculus videns; sic in intellectu se habet, quod species imaginariae sunt sicut color, intellectus agens est sicut lux, intellectus possibilis est sicut oculus. Et sicut ex concursu illorum trium efficitur visus, ita ex concursu illorum trium efficitur intellectus; et sicut ex diversitate vel defectu coloris causatur diversitas vel defectus actus videndi, sic ex diversitate existente in similitudinibus imaginariis vel imaginatione causatur diversitas in intellectu plurium