The Quest for Certainty in Bonaventure

by B. A. Gendreau in Franciscan Studies, Vol. 20, No. 1-2 · March–June 1960

p. 122

et defectus etiam actus intelligendi in eodem homine, quia nihil intelligimus nisi in phantasmate. Et pro tanto dicit Philosophus, corrumpi intellectum, quodam interius corrupto; intellectum, inquam non quemlibet, sed adeptum. Et per haec quae dicta sunt, nititur declinare inconvenientia, quae ad hanc opinionem sequuntur. Quantumcumque autem hanc opinionem coloret, pessima est et haeretica. Est enim contra christianam religionem, dum aufert meritoriam retributionem, quae non esset, si omnium anima una esset. — Est etiam contra rectam rationem. Planum est enim, quod anima intellectiva, ut intellectiva est, est perfectio hominis, secundum quod homo. Si ergo homines non sunt diversi solum, secundum quod animalia, sed secundum quod homines, non solum habent diversas imaginationes et animas sensibiles, immo etiam diversos intellectus et animas rationales. — Est etiam contra sensibilem experientiam, quoniam diversi homines diversas habent et contrarias cogitationes et affectiones. Quodsi tu dicas, quod hoc venit ex diversitate specierum existentium in imaginatione; hoc nihil est, quia non solummodo diversificantur in his intelligibilibus, quae extrahuntur a sensu, immo etiam in his quae sunt supra omnem imaginationem, sicut sunt virtutes, quae intelliguntur per suam essentiam, non per speciem imaginariam, sicut etiam est ipse Deus, quem quidam diligunt, quidam contemnunt. Haec igitur positionem repudiando, tanquam haereticam et falsam, dicendum est secundum fidem et veritatem, quod diversi homines diversas habent animas rationales, et concedendae sunt rationes hoc probantes." Cf. ibid., 24, 1, 2, 4, (II. 568): "Respondeo: Ad praedictorum intelligentiam est praenotandum, quod variis modis tentaverunt praedecessores nostri assignare differentiam intellectus possibilis ad agentem. Quidam enim dixerunt, quod differunt sicut duae substantiae. Alii dixerunt, quod differunt sicut duae potentiae. Tertio modo dixerunt alii, quod differunt sicut habitus et potentia. Quarto modo dixerunt alii, quod differunt sicut potentia absoluta et comparata. Primus autem modus dicendi, quo dicitur, quod differunt secundum substantiam, dupliciter habet intelligi. — Quidam namque dicere voluerunt, quod intellectus agens sit intelligentia separata; intellectus autem possibilis sit anima corpori conjuncta. Et modus iste ponendi et dicendi fundatus est super multa verba philosophorum, qui posuerunt, animam rationalem illustrari a decima intelligentia et perfici ex conjunctione sui ad illam. — Sed iste modus dicendi falsus est et erroneus, sicut supra improbatum fuit dictinctione octava. Nulla enim substantia creata potentiam habet illuminandi et perficiendi animam, proprie intelligendo; immo secundum mentem immediate habet a Deo illuminari, sicut in multis locis Augustinus ostendit. Alius modus intelligendi est, quod intellectus agens esset ipse Deus, intellectus vero possibilis esset noster animus. Et iste modus dicendi super verba Augustini est fundatus, qui in pluribus locis dicit et ostendit, quod 'lux, quae nos illuminat, magister, qui nos docet, veritas, quae nos dirigit, Deus est', juxta illud Joannis: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem etc. — Iste autem modus dicendi, etsi verum ponat et fidei catholicae consonum, nihil tamen est ad propositum: quia, cum animae nostrae data sit potentia ad intelligendum, sicut aliis creaturis data est potentia ad alios actus, sic Deus, quamvis sit principalis operans in operatione cujuslibet vim activam, per quam exiret in operationem propriam. Sic credendum est indubitanter, quod animae humanae non tantummodo dederit intellectum possibilem, sed etiam agentem, ita quod uterque est aliquid ipsius animae. — Et ideo primus modus assignandi differentiam tanquam ad propositum impertinens omittendus est, quo scilicet dicitur, quod intellectus agens et possibilis differunt sicut duae substantiae: Secundus autem modus dicendi, quo scilicet dicitur, quod differunt sicut duae potentiae, dupliciter potest intelligi, et uno modo false, alio modo vere. Unus modus intelligendi et dicendi est, quod intellectus possibilis sit potentia pure materialis, quae inest animae ex parte suae materiae; intellectus vero agens sit potentia pure formalis, quae inest animae ex parte suae formae. Et hic modus dicendi videtur fundari super verba Philosophi qui dicit, quod 'intellectus possibilis est, quo est omnia fieri; intellectus agens, quo est omnia facere', sicut con-