The Quest for Certainty in Bonaventure
by B. A. Gendreau in Franciscan Studies, Vol. 20, No. 1-2 · March–June 1960
p. 123
action of separated intelligences upon the soul, to the number of angels, to the permanence of spiritual substances, and to the original state of man. From the very beginning, Saint Bonaventure refused to reason
tingit in forma et materia reperire. — Sed hic modus dicendi non consonat veritati. Si enim intellectus possibilis esset potentia pure passiva et se teneret ex parte materiae, in omnibus posset poni, in quibus est reperire materiale principium. Praeterea, sicut oculus non dicitur visus, sic talis potentia non deberet dici intellectus. Alius vero modus intelligendi est, ut dicatur, quod intellectus agens et possibilis sint duae intellectus differentiae, datae uni substantiae, quae respiciunt totum compositum. Appropriatur autem intellectus agens formae et possibilis materiae, quia intellectus possibilis ordinatur ad suscipiendum, intellectus agens ordinatur ad abstrahendum; nec intellectus possibilis est pure passivus; habet enim supra speciem existentem in phantasmate se convertere, et convertendo per auxilium intellectus agentis illam suscipere, et de ea judicare. Similiter nec intellectus agens est omnino in actu; non enim potest intelligere aliud a se, nisi adjuvetur a specie, quae abstracta a phantasmate intellectui habet uniri. Unde nec possibilis intelligit sine agente, nec agens sine possibili. — Et iste modus dicendi verus est et super verba Philosophi fundatus. Dicit enim, agentem et possibilem esse duas differentias intellectus; unde sicut duo intelligimus necessario in medio, ad hoc quod abstrahatur species ab objecto, videlicet lucem et diaphaneitatem, ita quod per unum abstrahit et per aliud defert et suscipit; sic et in proposito conformiter potest intelligi, ita ad unum actum haec duo concurrere, ut hoc sine illo non habeat operationem suam complete. Tertius modus assignandi differentiam, quo dicitur, quod different sicut potentia et habitus, dupliciter habet intelligi.
II Sent., 24, 2, 1, 4, (II. 568—571): "Copied in previous fn.
II Sent., 18, 2, 1, ad 6, (II. 447): "Ad illud quod objicitur, quod substantiae spiritualis officium est movere corpus; dicendum, quod illud argumentum dupliciter deficit. Primum quidem, quia propter hoc non est substantia spiritualis principaliter facta. Cessabit enim omnis motus, quod ignoravit Philosophus; unde vana est ratio sua, quando assumsit numerum motorum secundum numerum mobilium et motorum secundum numerum mobilium et motum; multo enim plures sunt Angeli, quam sint orbes, qui moventur; non enim facti sunt ad hoc, sed ad fruendum Deo. — Deficit etiam in hoc, quod etsi anima separatur a corpore, resumet tamen aliquando corpus suum per resurrectionem; quod etiam Philosophus ignoravit; et ideo non est mirum, si in hujusmodi deficit. Necesse est enim, philosophantem in aliquem errorem labi, nisi adjuvetur per radium fidei."
II Sent., 2, 1, 1, 1, ad 6, (II. 57): "Quod quaeritur: in quo genere sit mensura angelicae durationis; aliqui dicunt, quod non est quantitas nisi quantitas virtutis, et ideo non est in genere quantitatis proprie. — Sed si vere mensura est, quomodo non est quantitas vera? Ideo dicunt alii, quod est in genere quantitatis sicut principium. — Si tamen quaeratur, cujus sit principium, cum dicat mensuram diversam a tempore, ut ostensum est; difficile erit assignare. Et ideo sanius potest dici, quod sicut tempus ponitur in substantiis spiritualibus quantum ad affectiones, secundum Augustinum, licet consideratio Philosophi ad illud non conscenderit; sic et mensura ponitur differens specie ab aliis quantitatibus, licet de illa non loquatur Philosophus, quia mensuras rerum inferiorum determinare intendebat. Nec ponitur ex hoc in ipso insufficientia; et si etiam poneretur, non esset propter hoc a veritatis tramite aliquatenus discedendum."
II Sent., 30, 1, 1, (II. 716): "Respondeo: Dicendum, quod absque dubio natura humana in has corruptiones dejecta est merito primae praevaricationis, non instituta a primordio suae conditionis. Hoc enim fidei veritas praedicat, sacrae Scripturae auctoritas confirmat, rationis probabilitas manifestat. Fides hoc clamat et dicit, Filium Dei passum esse, ut nos a