Texts from the Quaestiones antequam esset frater attributed to Alexander of Hales

in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 133

Iterum, medicina non fuisset necessaria nisi esset morbus. Sed si stetisset Adam non esset morbus; ergo, Incarnatio non esset necessaria. Ergo, matrimonium tunc tantum habuit respectum ad illam coniunctionem quae fuit Christi et Ecclesiae in caritate.

85 Respondeo: Quod matrimonium secundum quod fuit institutum in Paradiso respicit utramque conformitatem:—Augustinus in Libro De Trinitate: "Omnia quae per antiquos patres sunt facta similitudines fuerunt ut omnis creatura sanctis quodammodo loqueretur unum in quo est salus universorum a morte liberandorum." Et ita 90 prout fuit sacramentum habuit respectum ad utramque conformitatem. Licet enim stetisset Adam nihilominus hanc haberet rationem significandi illam coniunctionem naturarum Christi et Ecclesiae; hoc enim si Incarnatio Dei est in quo homo debet habere summam dilectionem. Unde sicut virtus uniuscujusque per suum optimum debet 95 determinari, sic convenienter tunc fuit matrimonium institutum ad significandum hanc unionem tamquam suum summum quia in hac unione ostendebatur summus amor Dei ad Ecclesiam.

Iterum, omnia alia sacramenta sive ante legem, sive sub lege, sive sub gratia ad illud erant—Hugo de Sancto Victore: "Sacramenta 100 alia ante Legem, alia sub Lege, alia sub gratia, unam tamen erant confitentia sanitatem." Signum ergo fuit utriusque conformitatis secundum quod fuit in Paradiso institutum.

Postea quaeritur cujus gratiae sit causa matrimonium?

105 Est enim sacramentum invisibilis gratiae visibilis forma cujus imaginem gerit et causa existit. Ergo, matrimonium est causa alicujus gratiae. /A f. 137v/

Sed videtur quod nullius gratiae sit causa.

Constat enim quod non est causa intimi amoris Christi ad Ecclesiam, quia ille amor cum sit Spiritus Sanctus, vel causatus a Spiritu 110 Sancto, non potest causari a creatura. Signum tamen huius est.

Iterum, non est causa conformitatis Christi et Ecclesiae in natura, et etiam signum huius est. Ergo, non videtur ei convenire dicta definitio.

Si dicatur quod causat gratiam qua resistitur concupiscentiae, iste 115 effectus non est universalis quia haec gratia non fuit utilis in tempore quando fuit institutum in Paradiso; ante peccatum enim non fuit necessaria huiusmodi gratia.

Iterum, aliud est esse ovem de grege Domini, aliud esse ministrum, aliud membrum Dei, aliud sponsam Dei. Sed per baptismum proprie 120 fit homo ovis de grege Dei, quia sicut ovis discernitur ab ove per characterem, ita ovis Dei per characterem qui confertur in baptismo.

Iterum, esse ministrum, hoc confert ordo; esse autem membrum confertur vel demonstratur in receptione eucharistiae digna. Ibi enim figuratur unio membrorum cum capite. Videtur ergo a simili 125 quod esse sponsam Dei confertur proprie in hoc sacramento. In