Texts from the Quaestiones antequam esset frater attributed to Alexander of Hales

in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 134

matrimonio ergo quando digne suscipitur confertur gratia qua anima fit sponsa Dei. /P f. 123v/

Contra: Sacramenta diversa sunt instituta propter diversas necessitates. Si ergo desponsatio animae Deo fit in aliis sacramentis, non 130 tantum hoc sacramentum dicetur conferre gratiam qua anima fit sponsa Dei.

Iterum, in baptismo confertur gratia gratum faciens, virtute sacramenti, et in hoc, scilicet gratia gratum faciente, desponsatur anima Deo. Ergo, cum gratia gratum faciens non confertur in matri- 135 monio ex virtute ipsius, non proprie dicatur esse causa ipsius gratiae qua anima fit sponsa Dei.

Iterum, quaeritur utrum hoc sacramentum efficit quod figurat; si non, cum hoc sit differentia inter sacramenta Novae et Veteris Legis quod haec efficiunt quod figurant, illa non, relinquitur quod hoc 140 pertinet magis ad sacramenta Veteris Legis quam Novae, et ita, cum sacramentis Veteris Legis non convenit dicta definitio, nec matrimonio conveniet.

Respondeo: Hoc sacramentum habet convenientiam cum sacramentis Veteris Legis in hoc quod figurat duplicem conformitatem 145 Christi et Ecclesiae et non efficit aliquam istarum. Item, in parte habet convenientiam cum sacramentis Novae Legis. Efficit quandam gratiam quam figurat, scilicet gratiam vincendi vel minuendi corruptionem concupiscentiae quae est poena originalis peccati quia tres sunt causae elevantes ab hac corruptione. Est enim in matri- 150 monio unio in desiderium prolis ad cultum Dei facta secundum legem Dei, et haec unio elevat spiritum a corruptione carnis. Secunda causa est in reddendo debitum; tertia in vitando fornicationem; et haec duae similiter elevant animam nostram a corruptione carnis. Figurat ergo gratiam vincendi vel minuendi concupiscentiam 155 carnis, et hanc vere efficit in digne suscipiente matrimonium. Ista autem maior fit per adventum Christi quia tunc fuit humana natura unita divinae naturae, et ita fuit in ipso elevata omnino a corruptione carnali, in nobis autem diminuta.

Possumus ergo dicere quod per adventum Christi diminuta fuit 160 corruptio concupiscentiae: VI Tobias, 'Accipies virginem cum timore Domini, amore plus ductus' etc., et sequitur, 'ut in semine Abrahae benedicaris,' id est, in Christo qui est de semine Abrahae.

Iterum, quando fuit institutum ut sacramentum?

Videtur quod ante peccatum quia tunc dictum fuit hoc, 'Nunc 165 os ex ossibus meis,' et in hoc fuit institutio matrimonii.

Contra: Hugo de Sancto Victore: "Tempus institutionis sacramentorum ab eo incepisse creditur cum primus parens merito inobedientiae a Paradisi gaudiis expulsus in huius vitae mortalis exilium cum tota sua posterioritate obnoxius tenetur. Quia, quamdiu