Texts from the Quaestiones antequam esset frater attributed to Alexander of Hales

in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 135

170 morbus est, tempus est medicinae." Ergo, non ut sacramentum fuit ante peccatum institutum.

Iterum, V Ad Eph.: 'Erunt duo in carne una.' Augustinus dicit super illud, "Dormivit Adam ut fiat Eva, dormivit Christus ut fiat Ecclesia. Dormienti Adae fit Eva de latere, mortuo Christo percuti- 175 tur latus ut inde profluant sacramenta quibus formatur Ecclesia." Ergo ante tempus gratiae non fuit institutum ut sacramentum.

Respondeo: Aliqua institutio fuit ante peccatum, aliqua post, et aliqua in tempore gratiae. Secundum diversas rationes ante peccatum fuit institutio ejus prout est signum unionis Christi et Ecclesiae in natura. Necesse enim fuit quod hanc significaret sive esset morbus sive non. Magnum enim est gaudium homini quod Deus posset esse in humana natura etiam si non peccaret homo. Haec enim unio divinitatis cum humanitate potuit esse etsi non peccasset homo. Sed tunc non esset cum ea prout est passibilis, id 185 est, prout habens necessitatem ad patiendum assumptam. Secundum vero quod sacramenta dicuntur vasa medicinae, sic ante peccatum non fuit institutum sed post. Sed secundum quod est causa efficiens gratiam illam quam figurat, non fuit institutum ante adventum Christi, licet enim potuerit esse causa resistendi concupiscentiae non 190 tamen ita plene. Patet ergo quomodo diversimodo in his tribus temporibus fuit institutum matrimonium et qualiter.

Postea quaeritur quid sit sacramentum quod est bonum matrimonii?

Augustinus in libro De bono coniugali: "Usque adeo manet inter 195 eos viventes quoddam coniugale vinculum quod nec separatio nec cum altera copulatio potest auferre." Constat autem de hoc vinculo quod non est bonum prolis, quia sine bono prolis potest esse matrimonium, quia bonum prolis vel est prolis vel est desiderium prolis, et sine utroque bonorum potest esse matrimonium.

200 Iterum, nec est bonum fidei quia potest matrimonium esse sine hoc bono contingente, quia si altera personarum adulteretur, manet tamen vinculum, quia propter adulterium non separaretur simpliciter. Restat ergo quod hoc vinculum sit bonum matrimonii quod est sacramentum.

205 Contra: Hoc vinculum potest esse in infidelibus, sacramentum non, quia sacramentum secundum quod huiusmodi habet fidem substratam. Omnis enim gratia quae datur in aliis sacramentis fundatur super gratiam /P f. 124r/ fidei quae datur in baptismo. Ergo hoc vinculum non est sacramentum quod est bonum matrimonii.

210 Respondeo: Illud vinculum coniugale est sacramentum / L f. 89r/ quod est bonum matrimonii. Sed aliquando accidit ei, aliquando non accidit, sed semper unum et idem est in substantia. In infidelibus non accidit huiusmodi sacramentum quia contrahunt in infidelitate, eo quod ius naturae fuit tantum ibi principium contra-