Texts from the Quaestiones antequam esset frater attributed to Alexander of Hales

in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 136

215 hendi et voluntas humana. Ibi ergo est vinculum coniugale, sed non sacramentum. Sacramentum enim dicit inseparabilitatem coniugii quod vitam significantem inseparabilitatem Christi et Ecclesiae in natura, cum institutione Dei, et causa. Haec institutio fuit facta II Gen. cum dicebatur, 'Hoc nunc os de ossibus meis et caro de carne 220 mea.' Causa autem haec est virtus data in matrimonio ex gratia inseparabilitatis naturarum in Incarnatione, quia non tantum significatur illa unio, etiam recipit ab illa. Quia ante adventum Christi erat libellus repudii, / A f. 138r/ sed hunc abstulit Christus quia dixit, 'Quicumque dimiserit uxorem suam' etc. Ex hoc patet quod 225 vinculo matrimonii non accidit esse sacramentum in contractu infidelium. Sed si convertantur ad fidem ex concomitantia fidei, vel fundamento fidei, inseparabile est matrimonium, et vinculum quod non fuit sacramentum fit sacramentum. Unde qui poterant separari nunc non possunt.

* * *

L f. 89v, P f. 125r, A f. 138v

230 Dicendum ergo quod cum Apostolus dicit quod coniugium sit honestum loquitur de coniugio ratione continentiae coniugalis, et haec continentia coniugalis potest esse de genere honesti secundum primum modum vel secundum. Potest enim aliquis continere gratia movente vel habitu consentaneo naturae. Iterum, coniugium est 235 honestum secundum quod tertio modo dicitur propter bonum pacis sive bonum fidei.

..... L f. 89v, P f. 125v, A f. 138v

Ad aliud quod obicitur coniugium tollit peccatum, et hoc non fit nisi per virtutem, ergo coniugium est virtus; dicendum quod coniugium non tollit peccatum iam existens, quia hoc non facit nisi virtus, 240 sed excusat ne fit peccatum. Aufert enim ne actus coniugalis fit peccatum licet fit in libidine concupiscentiae. Et nota quod contingit actum coniugalem esse causam prolis procreandae, et tunc non oportet coniugium excusari ne sit peccatum.

Iterum, convenit ipsum fieri causa reddendi debiti, et sic est opus 245 iustitiae. Unde tunc similiter non oportet excusari per coniugium ne sit peccatum.

Iterum, convenit ipsum fieri causa concupiscentiae refrenandae et hoc in se vel in alio, et hoc potest esse immiscere peccatum. Unde causa excusat coniugium ne huiusmodi actus sit peccatum.