Texts from the Quaestiones antequam esset frater attributed to Alexander of Hales
in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951
p. 137
QUAESTIO DE REPUDIO ET DIVORTIO
(Oxford, Bodleian Library 859=O; Assisi, Bibl. Comm. 138=A)
O f. 361r, A f. 134r
Postea quaeritur quare in Lege Naturae /O f. 361v/ vel in Nova Lege non fuit repudium permissum?
5 Cum enim omnes causae poterant convenire in Lege Naturae et in Nova sicut in Lege Moysi, videtur quod repudium debuit permitti in Lege Naturae et in Nova Lege sicut in Lege Moysi.
10 Respondeo: Matrimonium est sacramentum unionis Christi et Ecclesiae; item est sacramentum unionis humanae naturae cum divina; item est sacramentum unionis Christi cum fideli anima. Post primam autem unionem manet quaedam indissolubilitas, quia numquam Deus omnino recessit ab Ecclesia. Semper enim in aliquibus inest personis. Post secundam etiam mansit quaedam indissolubilitas, quia humanam naturam quam semel assumpsit numquam dimisit. Sed consensus qui est Dei cum fideli anima defuit quandoque esse matrimonium. Ergo, cum sit magnum sacramentum in Christo et Ecclesia, sicut dicitur V ad Eph., est signum harum unionum.
15 Item est causa, quia quodlibet sacramentum Novae Legis causalitatem habet. Unde matrimonium causalitatem habet, quia maior gratia ad resistendum concupiscentiae datur nunc digne suscipientibus matrimonium quam in Veteri Lege. Figuratio autem huius indissolubilitatis in Christo fuit in Lege Naturae; radix autem causalitatis huius sacramenti est in Nova Lege; sed neque significatio neque causalitas fuit in Lege Moysi. Unde quicquid determinatur in Veteri Lege de matrimonio est quoad conditionem materialem. Ibi enim determinatur dispositio antecedens, sicut quae personae sint legitimae, XVIII Levit, et dispositio consequens, scilicet, quando conservari potuit. Quia ergo significationis ratio et causalitas respiciunt illam indissolubilitatem quae est in Christo et Ecclesia, propter hoc in Lege Naturae manet quaedam indissolubilitas, et in Lege Nova, sed in Lege Moysi permissum fuit repudium. In Nova autem Lege opponitur causalitati, in Lege Naturae significationi; et ideo neque hic neque ibi est repudium.
* * *
Quaeritur de divortio.
Primo, quid sit divortium, et quae differentia divortii ad repudium, et utrum divortium sit malum sicut repudium?
35 Postea, utrum voluntas sit causa divortii? .....
Circa primum sic obicitur: Divortium et repudium in hoc conveniunt quod separatio est ab uxore, et in hoc etiam quod manet vinculum coniugale; in quo est ergo differentia?