Stephen Langton and Hugh of St. Cher on the Causality of the Sacraments

by Damian Van den Eynde, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 145

serviendum Deo viventi." Ergo sanguis hircorum et cinis vitulae mundabant. Ergo Glossa probat ibi a minori quod per Christum 85 potuit esse redemptio, quia per legalia sacrificia fiebat mundatio corporalis. Sed quaeritur a cuiusmodi immunditia mundarent illa sacrificia sive cinis aspersus. Certe a corporali non poterant mundare; immo cinis aspersus corporaliter potius inquinaret. Ergo si 90 ab aliqua mundabant, a spirituali mundabant et ita animam mundabant; ergo peccata tollebant. Si dicis quod in emundando nullam immunditiam tollebant, sed tollere reputabantur et ideo dicuntur mundare, ergo pari ratione debes dicere quod eucharistia mundat eum qui eam recipit in mortali, quia creditur mundare eum. 95 Item, ut dicit Gregorius, ante circumcisionem dimittebatur parvulis utriusque sexus originale in fide parentum. Sed super Genesim, ubi agitur de circumcisione Abrahae, dicit Strabus quod a tempore circumcisionis dimissum est originale parvulis masculis per circumcisionem nec alio modo, feminis vero parvulis per oblationem. Et ita ab illo tempore facta est mutatio circa utrumque sexum quoad 100 originalis demissionem, ita quod deinceps parvulis est dimissum [sive per circumcisionem sive per oblationes]. Ergo hanc vim habuerunt oblationes. Sed hoc aut de actionibus offerentium aut de rebus oblatis intelligitur. Si de actionibus, ergo non valebant ad originalis demissionem nisi fierent ex caritate. Sed si ex caritate fierent, certe 105 valerent ad mortalis demissionem, ut si quis ex caritate pro alio offerret quem sciret esse in mortali. Ergo oportet ut de sacrificiis oblatis intelligatur, et ita vim habebant hanc ut tollerent originale. Quare non similiter cetera peccata?

Dicimus quod cinis vitulae vel sanguis taurorum et hircorum a 110 nullo mundabat nisi a quadam irregularitate intrandi in tabernaculum vel templum. Si enim quis, etiam causa necessitatis, tetigisset mortuum, per septem dies erat irregularis ad intrandum locum sacrum; et ad hoc quod licite et sine offensa legis intraret, oportebat ut tertio et septimo die per aspersionem cineris vitulae rufae expre- 115 caretur.

Ad illud Strabi dicunt quidam quod ex virtute legalium sacrificiorum mundabantur feminae parvulae ab originali; nec tamen dicitur quod illa sacrificia haberent vim mundandi a peccato, quia non habebant generalem vim, quia si fierent pro masculis non 120 mundarent eos ab originali nec etiam feminas adultas nisi ipsae fidem haberent. Nos aliter dicimus quod, sicut post institutionem circumcisionis valuerunt illa sacrificia ad emundationem originalis, ita et ante. Dicitur tamen quod in fide parentum tollebatur parvulis originale, quia illa erat principalis. Similiter post circumcisionem 125 institutam. Sed quia principaliter non tollebant originale, valebant.

Item, super illum locum Ioannis: "Haec mulier deprehensa est modo in adulterio", dicit Interlinearis: "Modo, id est, recenter