Stephen Langton and Hugh of St. Cher on the Causality of the Sacraments

by Damian Van den Eynde, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 146

nondum aliquam fecit expiationem propter quam sit mundata vel dimittenda”. Sed poterat adultera facere secundum legem aliquam

130 expiationem propter quam esset dimittenda, aut non? Si non, quare sic loquitur Interlinearis? Eadem ratione posset dicere: nondum comedit caput asini propter quod sit dimittenda. Si vero poterat facere, hoc est contra Origenem dicentem quod nullum peccatum quod secundum legem faceret hominem dignum morte poterat 135 aliquo modo sic expiari ut reus non interficeretur. Sed constat quod tale peccatum erat adulterium. Item, ad Hebraeos: “Irritam quis faciens legem Moysi sine ulla miseratione duobus aut tribus testibus moriebatur”. Ergo nulli digno morte parcebatur. Quod concedimus. Quid est ergo quod dicit Interlinearis?

140 Dicimus quod non est authentica, nec unquam audivimus aliquem qui diceret eam vidisse in scripto authentico. Unde probabile est quod sit generalis. Sed ne subterfugere videamus, dicimus quod Iudaei, scientes Christum misericordiam praedicare et esse misericordem, sic voluerunt eum arctare de muliere illa ut nulla ratione 145 posset eam liberare sine blasphemia et transgressione legis, immo oporteret ut adulteram ad mortem condemnaret et ita ageret contra misericordiam quam praedicabat. Nam dicentes: “Haec mulier deprehensa est modo in adulterio,” ostenderunt quod secundum legem sine misericordia aliqua debebat occidi. Sed ne Dominus, qui 150 misericordiae erat praedicator, dicere posset: “Diu est quod fecit adulterium, et post fecit oblationes quibus mundata est a peccato, et ita non est interficienda,” addiderunt hanc particulam “modo,” quasi: “Deprehensa est modo, id est, ita recenter quod tu qui es praedicator misericordiae non potes aliquo modo dicere quod postea 155 fecerit aliquod bonum propter quod iudices illam dimittendam.” Et hanc obiectionem Iudaeorum tangit Interlinearis, nec implicat vel innuit quod adultera aliquo modo secundum legem per aliquam expiationem mundaretur; sed ostendit quod Dominus non poterat eam iudicare dimittendam esse per aliqua bona illius, cum illa 160 talia nulla fecisset. Chartres Ville 430 f. 6 -7 , Cambridge St. John’s College 57 f. 307 -307 , Paris Nat. lat. 14556 f. 244 .

HUGH OF ST. CHER: from his Commentary on the Sentences, 1. IV, dist. 1 (éd. Simónin-Meersseman, 6-10).

Circa tertium quaeritur, quae sit differentia inter sacramenta veteris et novae legis, et ponitur communiter duplex differentia. Prima est, quia sacramenta novae legis efficiunt quod figurant; sacramenta veteris legis non. Alia est, quia sacramenta

165 novae legis sunt sacrae rei sacrum signum, sacramenta vero veteris legis non sunt sacrum signum, sed tantum sacrae rei sig-