Stephen Langton and Hugh of St. Cher on the Causality of the Sacraments

by Damian Van den Eynde, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 147

num. Unde caro vituli immolati non erat sanctior qualibet alia carne.

Sed de prima differentia obicitur in hunc modum: Hebr. 9, 13:

170 “Si sanguis hircorum mundabat etc., quanto magis sanguis Christi”. Ita dicit Apostolus. Ergo sanguis hircorum mundabat. Ergo aut corporaliter aut spiritualiter. Corporaliter non, sed potius inquinabat. Si spiritualiter, ergo efficiebat quod figurabat; ergo quoad hoc non differunt a sacramentis novae legis.

175 Item, super illud Ioan. 8, 1: “Mulier haec modo deprehensa est in adulterio”, dicit Interlinearis: “recenter; non enim fecerat expiationem per quam dimissa est.” Ex quo relinquitur quod per expiationem poterat ei dimitti peccatum. Ergo sacramenta legalia iustificabant, et ita nulla est prima differentia.

180 Item, videtur quod sacramenta evangelica non iustificant sicut nec legalia. Nam si iustificant, habent vim iustificandi. Ista vis aut est creata aut non. Si non, ergo est Deus; ergo sacramenta novae legis dicuntur iustificare quia Deus in eis iustificat; sed eodem modo facit in sacramentis veteris legis, et ita quoad hoc nulla est differentia. Si

185 creata, ergo creatura iustificat; ergo creatura dimittit peccata.

Matth. 20, 34, ubi agitur de illuminatione, dicit Glossa: “In quantum Deus, illuminat; in quantum homo, miseretur.” Ex quo patet quod solus Deus peccata dimittit.

Item, Isa. 43, 25: “Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates propter

190 me,” et dicit Glossa quod “ego” discretivum est. Unde iterum patet, quod solus Deus peccata dimittit.

Item Augustinus: “Gratia est bona qualitas mentis, quam Deus operatur in nobis sine nobis.” Ergo solus Deus dat gratiam; ergo solus Deus dimittit peccata. Ergo vis creata baptismi vel cuiuscum-

195 que sacramenti nec confert gratiam nec dimittit peccata. Ergo non iustificat, et ita non differunt sacramenta novae et veteris legis.

Solutio. Revera sacramenta novae legis efficiunt quod figurant, et iustificant, quantum in se est: quod dicimus propter impedimenta extrinseca, ut est fictio suscipientis vel mala intentio ministrantis.

200 Ad id ergo quod primo obicitur: “Si sanguis hircorum etc.,” dicimus quod duplex est mundificatio spiritualis contra duplex inquinamentum spirituale, scilicet peccati et irregularitatis, quae multis de causis contrahebatur in lege aliquando ex contaminatione morticini, propter quam non licebat morari in castris nec intrare ad

205 locum orationis. Ab ista irregularitate mundabat sanguis vitulae rufae mixtus cum aqua aspersionis. Inquinamentum peccati mundabat sola fides sive gratia, et ita patet, quod alia est mundatio in sacrificiis veteris legis, alia in sacramentis novae legis. Illa mundat a peccatis, ista ab irregularitate, propter quam non erat licitum intrare 210 templum.

Ad aliud dicunt quidam quod glossa illa super Ioan. amputata est