Stephen Langton and Hugh of St. Cher on the Causality of the Sacraments

by Damian Van den Eynde, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 148

et nescitur cuius sit. Vel potest dici quod erat duplex expiatio: una per sacrificia, quae non mundabat a peccato, ut dictum est; alia per testes, quae similiter non mundabat a peccato, sed a poena 215 liberabat, ut si aliqua accusabatur de adulterio, et non esset certum, si posset probare per testes se non fecisse illud adulterium, liberabatur ut Susanna: Dan. 13.

Ad tertium dicimus quod vis illa qua sacramenta novae legis iustificant, creata est sicut vis quae est in herbis et lapidibus et verbis; 220 et quod obicitur, quod creatura iustificat, sciendum quod buiusmodi locutio tropica est "sacramentum sive vis sacramenti iustificat sive efficit quod figurat," id est: Deus per illam vim, quam dat sacramento, efficit quod sacramentum figurat.

Ad id quod obicitur postea, scilicet quod solus Deus iustificat, 225 verum est: auctoritate; sacerdos autem: ministerio; sacramentum vero causaliter, sacramentum dico novae legis, quia sacramenta veteris legis tantum occasionaliter sicut patet in hoc consimili. Duo febricitant: unus potat vinum et sanatur, alius sumit medicinam et sanatur. Medicina sanat ipsum causaliter, virtute scilicet sibi data a 230 Deo; vinum sanat istum occasionaliter; nam etsi vinum causaliter augmentavit calorem, tamen satisfaciendo vehementiae appetitus confortavit naturam.

Ad id quod obicitur de Isaia: "Ego sum, ego sum etc." dicimus quod fit ibi discretio auctoris, quasi diceret: Penes me solum residet 235 auctoritas delendi iniquitates; vel sic: "Propter me," id est: ex sola misericordia, non meritis alicuius.

Ad id quod ultimo obicitur de auctoritate Augustini, iam solutum est, quia et solus Deus dat gratiam et dimittit peccata, et tamen sacramentum novae legis dat gratiam et dimittit peccata, sed aliter 240 et aliter, ut dictum est. Nec sequitur: solus Deus dat gratiam, non ergo sacramentum, quia ubi unum propter aliud vel per alterum, utrobique tantum. Instantia: solus latomus scindit lapidem, non ergo martellus. Tamen de hoc inferius plenius per gratiam Dei.

HUGH OF ST. CHER: from his Question de sacramentis in communi. Ms. Douai 434, f. 111°-111

Quarto quaesitum fuit specialiter de differentia sacramentorum 245 novae legis et veteris. Forte dicet quod in hoc differunt, quia sacramenta novae legis habent vim sanctificandi animas sibi datam a Domino, sacramenta vero veteris legis nullam habent vim sanctificandi, quia non ad sanctificandum sed ad significandum sunt instituta.

250 Sed contra hoc obicitur primo: Gregorius dicit: "quod apud nos aqua baptismi, hoc erat apud veteres pro parvulis sola fides