The Quaestio de Relatione Attributed to William Ockham

by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 279

alia a Verbo et natura humana non esset ratio aliqua quare nunc Verbum esset incarnatum magis quam prius, quia totum praefuisset supposito quia anima et caro prius creatae fuissent et postea assumptae a Verbo, et unio non est res aliqua quam Verbum vel anima vel caro, et ista praefuerunt.

9) Istud etiam videtur manifeste ex intentione Philosophi, V° Physicorum, ubi ostendit quod ad relationem non est motus, quia potest acquiri sine aliqua mutatione facta in eo cuius est, quod tamen non esset verum, si esset res eadem cum qualitate et quantitate, quia ad utrumque illorum est verus motus et ad similitudinem cuius subiecta realiter transmutantur.

10) Ad hoc etiam videtur Avicenna, III° Metaphysicae suae, capitulo de ad aliquid. Simplicius etiam super Praedicamenta, Boethius et Commentator multis locis sicut inferius apparebit.

Propter illas et consimiles rationes ponitur communiter quod relationes sunt res quaedam superadditae rebus absolutis, ita quod quaedam sunt res absolutae et quaedam respectivae quibus ad invicem referuntur.

Tamen, contra istum modum dicendi arguitur multis viis quod non sit ponere in re huiusmodi res sive relationes superadditae fundamentis. Primo sic: Si res essent huiusmodi sequeretur, quasi opinio Heracliti, quod ad motum cuiuscumque corporis omnia corpora mundi forent realiter transmutata, et quod si musca moveretur, in toto caelo immo per totum mundum causarentur formae novae, et sic ad motum eius repleretur mundus infinitis formis novis. Quod videtur inconveniens, quod scilicet res tam modicae potentiae tantum effectum produceret et ad tantam distantiam longinquam. Consequentiam probo, puta, si aliquid movetur, puta digitus vel musca, et in quolibet instanti habet aliam et aliam distantiam ad polos mundi, immo ad quamlibet partem mundi, et cum distantia sit una res quae est una forma addita corpori distanti, sequitur quod ad motum cuiuscumque modici corporis hic inferius causarentur novae formae huiusmodi in caelo et in terra et in omnibus partibus mundi.

Ex eodem etiam sequitur quod digito modo moto a qualibet parte mundi auferrentur formae infinitae quia tamen per motum fuit continue in alia distantia ad omnem partem mundi, distantiae quae erant in partibus mundi ad digitum corrumpuntur, et aliae de novo inducuntur aut remanerent in eodem situ, quod non est si moveretur motu recto.

Eodem modo potest argui: Si corpus aliquod fiat magis aut minus ipsum distat plus vel minus quam prius a toto corpore, et omnia corpora alia plus vel minus distarent ab ipso et per consequens si distantia seu

i. qualiter ms.

j. superaddita ms.

5. Didot II, 309.

6. ed. Venet. (1508), f. 83v.