The Quaestio de Relatione Attributed to William Ockham

by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 280

propinquitas sit relatio quaedam et res addita fundamento, in quolibet tali corpore fierent tales novae relationes et formae infinitae et etiam ad augmentum et diminutionem cuiuscumque corporis fierent novae formae in qualibet parte mundi.

Posset dici ad argumentum concedendo conclusionem quod non est inconveniens quod sunt infinita talia in quolibet corpore sicut non est inconveniens quod sunt infinitae lineae aut superficies in eodem corpore.

Ista responsio non valet quia sive superficies sive linea esset in corpore unum accidens extensum in corpore secundum omnem dimensionem ita quod haberent unum subiectum adaequatum, impossibile est quod infinita talia essent in eodem sicut patet de albedine et dulcedine et huiusmodi, quae extenduntur secundum omnem dimensionem non sunt infinita simul huiusmodi in eodem corpore, sed relationes cum sint formae in materia secundum istum modum dicendi, extenduntur secundum omnem dimensionem; igitur etc.

Praeterea, quod infinitae lineae aut superficies sint simul in eodem sicut in subiecto adaequato est impossibile quia neutrum potest habere subiectum adaequatum cum sit indivisibile saltem secundum unam dimensionem; sed si relationes sint accidentia addita subiectis sensibilibus, sicut ponit ista opinio, haberent subiecta adaequata sicut albedo et color et consimilia, et ideo responsio non videtur ad argumentum.

Unde arguitur sic in principio quod impossibile est infinita accidentia sive formas infinitas habentes subiecta adaequata simul coexistere in eodem subiecto adaequato sive simul causari. Sed tamen si relatio sive propinquitas vel distantia esset forma accidentalis distincta a subiecto hoc sequeretur in corpore quolibet ad motum cuiuscumque corporis hic inferius.

Ideo alio modo dicitur concedendo conclusionem ad quam deducitur, scilicet quod non est inconveniens huiusmodi formas infinitas esse in eodem.

Contra istud: Huiusmodi relatio sive propinquitas sive distantia cum sit forma in materia non est omnino indivisibilis, quia tunc aut haberet situm, et tunc non esset maior ratio quare situaretur in uno puncto corporis quam in alio ut foret distantia, et maxima inter aliqua corpora separata in loco, nec est dare quod non habet situm quia tunc esset tota in toto corpore et tota in qualibet parte corporis quod solum conceditur ab Augustino de anima intellectiva quia est forma spiritualis et non educta de potentia materiae. Et similiter non foret maxima distantia inter aliqua corpora si tota distantia foret in qualibet parte aut puncto corporis distantis, quia non foret certum ponere quas partes corporum

k. multa ms.

l. multa ms.

m. multae ms.