The Quaestio de Relatione Attributed to William Ockham

by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 281

accipienda foret maxima distantia. Si sit forma extensa, tunc sequitur inconveniens quod prius quod infinitae relationes simul coextenduntur in quolibet corpore sicut in subiecto adaequato, quod est impossibile, sive sint accidentia eiusdem speciei sive diversarum specierum quia utrobique foret superfluum in natura.

Item, arguitur sic ad principale: Si relatio esset res addita fundamento, sequitur quod in quolibet corpore forent relationes huiusmodi infinitae coextensae, sicut in subiecto adaequato. Consequens est impossibile in natura, sive ponantur omnes eiusdem speciei sive diversae. Consequentia patet quia quodcumque quantum ponatur, habet relationem et proportionem aliquam ad quamlibet sui partem; igitur quot sunt partes in continuo tot sunt partes relationis in toto continuo, quia alia relatione refertur ad suam medietatem et ad suam tertiam et quartam et sic in infinitum; et tamen huiusmodi relationes, sicut prius argutum est (cum) sint formae in materia, non sunt formae indivisibiles; sequitur quod omnes sunt simul coextensae in eodem. Frivolum etiam foret ponere relationes formas in materia et esse indivisibiles, quia tamen dupleitas et divideitas, distantia et propinquitas cum sint relationes, si ponantur indivisibiles res, forent duplae ad suas medietates et etiam distarent et sibi appropinquarent per indivisibilia tantum.

Ad illud argumentum dicitur uno modo vitando conclusionem negando consequentiam. Et ad probationem dicitur, quod nihil vere et relatione reali refertur ad aliud, nisi sit per se existens. Et ideo dicitur quod pars inexistens non refertur ad suum totum nec e converso realiter, sed relatione rationis tantum; et ideo dupleitas et dimidiatio quibus totum et pars inexistens referuntur non sunt relationes reales sed rationis tantum, de cuius ratione formali est quod sit ad aliud et non quod sit in alio sicut in subiecto.

Contra illud arguitur multipliciter: Ista responsio destruit veras relationes quas nituntur ponere quia secundum istum modum dicendi nullum totum esset vere et realiter duplum ad suum dimidium, nec esset totum realiter maius sua parte quia non esset duplum ad suum dimidium; et quaecumque proportio qua totum refertur ad partem modo est in rerum natura quia nihil est vere duplum per dupleitatem quae non est in rerum natura, et nullum tale est res aut relatio rationis sed est unum ens verum in natura. Igitur, si sit relatio, est relatio vera et realis, non rationis tantum.

Praeterea, sursum et deorsum, dextrum et sinistrum, sunt relationes verissimae et reales et illae primo inveniuntur in caelo secundum partes eius sicut patet per Commentatorem, II De Caelo et Mundo. Ab istis differentiis in caelo accipiuntur dextrum et sinistrum in animali, et cum

n. interl.; Si add. ms.

o. sicut ms.

8. ed. Venet. (1560), t. V, f. 105v.