The Quaestio de Relatione Attributed to William Ockham
by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951
p. 282
certum est quod dextrum et sinistrum in caelo ante et retro non sunt partes per se existentes sed partes necessario inexistentes in caelo, igitur etc.
Similiter, si unum corpus calefiat ab alio secundum partem et non secundum totum, ibi est vera actio et vera et realis relatio agentis ad patiens et e contra, quod non esset verum per illam responsionem.
Similiter, si una pars albi tantum moveat, ibi est vera relatio motoris ad motum et non rationis tantum.
Praeterea, illae relationes quae dicuntur rationis tantum aut sunt in re extra, aut in anima tantum, aut omnino; si in re extra tunc sunt relationes et verae et reales, nec distinctio haberet locum quod quaedam est relatio realis et quaedam rationis. Si in anima tantum, aut igitur essent in anima sicut accidentia in suo subiecto aut sicut obiecta cognita in cognito. Non primo modo, quia nihil esset dicere corpus extra esse duplum ad suum dimidium per unam dupleitatem in anima subiective. Si secundo modo, aut sunt in natura extra, et habetur propositum quod sunt relationes reales quia in re extra, aut non sunt in re extra et possunt esse, et illud non potest dari quia nihil est duplum ad suum dimidium per dupleitatem quae adhuc non est, solum potest esse. Aut omnino sunt impossibilia, ut sunt in rerum natura, et tunc sequeretur quod partes corporum naturalium essent dupla et dimidia, superiores et inferiores, anteriores et posteriores se per quasdam relationes quas impossibile esset existere in rerum natura, quod videtur fictivum. Tertium non est dandum, scilicet, quod nihil sunt sicut patet intuenti, quia tunc maioritas aut dupleitas qua una pars corporis esset maior aut dupla alia non plus esset in natura quam chimaera.
Praeterea, quod dicitur per se existens refertur alteri relatione reali si pars inexistens alteri solum refertur relatione rationis.
Contra: Accipio dupleitatem qua unum per se existens refertur alteri per se existenti cum sit forma quaedam accidentalis quae est relatio realis, ut dicitur pars talis dupleitatis: aut est homogeneum et eiusdem naturae specificae cum suo toto aut alterius. Quia est forma divisibilis habens partem extra sicut prius ostensum est, si sit alterius naturae quam tota dupleitas, eadem ratione et quaelibet pars alia est alterius naturae, et sic sequitur quod una forma simplex sicut dupleitas componeretur ex partibus infinitis intrinsicis diversis secundum speciem. Quod non videtur, quia eadem ratione et quaecumque alia forma. Si pars talis dupleitatis sit homogenea et eiusdem naturae cum suo toto, tunc, cum dupleitas sit relatio realis, quaelibet pars illius dupleitatis est quaedam relatio realis sicut quaelibet pars albedinis est albedo; et per consequens cui inhaeret huiusmodi pars dupleitatis habet in se relationem realem et refertur, et per consequens relatione reali non rationis tantum.
p. Sequitur ms.
q. Sequitur ms.
r. vere (?) ms.
s. re ms.