The Quaestio de Relatione Attributed to William Ockham

by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 283

Praeterea, accipio minimum alterius corporis dupli ad aliud per se existens. In ista parte est alia pars dupleitatis quae est relatio realis qua totum per se existens refertur ad aliud dimidium per se existens per illam partem dupleitatis quae est in minimo. Cum sit relatio realis, quia pars homogenea relationis realis, puta dupleitatis, refertur suum subiectum ad aliquid aliud realiter; aut igitur ad aliud minimum vel maius minimo aut ad aliquid minus. Non primo modo vel secundo modo, quia tunc eius medium esset duplum ad aliud minimum, vel ad maius eo quod illa relatio est dupleitas, sicut ostensum est. Nec est dare tertium, quia tunc vel minus minimo per se existeret, vel per se inexistens referretur alteri inexistenti relatione reali, et habetur propositum principale.

Praeterea, una pars inexistens corpori et dupla alteri parti inexistenti refertur ei dupleitate quadam quae dicitur esse relatio quaedam rationis. Pone quod illae partes separentur ab invicem et per se existerent. Tunc referrentur dupleitate reali. Et tamen dupleitas rationis adhuc remaneat. Quia non apparet per quid auferretur, sequitur quod auferrentur partes separatae dupleitate rationis quae praefuit et nova dupleitate reali, et sic refertur duplici dupleitate una quae esset relatio realis et altera rationis.

Similiter, illud videtur inconveniens quod ponit illa responsio quod nullum sit realiter maius aliqua sui parte nec referatur maioritate reali ad aliquam sui partem, sed solum est realiter maius ad aliud corpus, aut quantum per se existens.

Similiter, secundum illud nullum duplum referretur realiter ad suum partem mediam, sed solum ad aliud per se existens quod non est medietas eius, quod videtur minus consonum. Et ideo huiusmodi relationes rationis cum non sint in rerum natura nihil valent ad sustinendum diversitatem relationis a fundamento, sed solum sunt fictitia intellectus, immo magis derisibile est ponere quod aliquid est duplum ad suam medietatem per unam dupleitatem quae nec est nec esset in rerum natura.

Similiter, quantum colligi potest ex arte Philosophi qua docet assignare realiter et vere relativa, quodcumque dimidium refertur realiter ad suum duplum et e contra, sive sit existens per se sive alteri inexistens, quia circumscripto quocumque alio dummodo haec est duplum et illud eius dimidium sequitur quod relative dicuntur, et ideo ille modus dicendi non convenit rationi.

Item ad articulum principalem arguitur sic: si sit hic unum album et de novo fiat simile albo generato Romae, cum in isto albo fiat nova similitudo et res alia ab albedine, quaero quae est causa immediata agens huius similitudinis novae, aut agens album Romae aut aliquid proximius. Non primum, propter distantiam medii. Et similiter agens naturale

t. quia ms. u. nihil ms. v. nihil ms. w. Sequitur ms. x. Sequitur ms.

y. Sit ms. z. Sequitur ms. a. arguit ms. b. sequitur ms.