The Quaestio de Relatione Attributed to William Ockham

by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 284

non agit in extremum nisi immutet medium. Nec aliquod aliud agens, ut patet inducendo quia tunc moveretur ab alio ad agendum, cum non sit agens voluntarium; et per consequens generans album Romae moveret omnia agentia media ad hoc quod de novo causaretur similitudo nova in hoc albo.

Praeterea, si paternitas et filiatio essent relationes et accidentia addita fundamentis, cum sint posteriora in esse suis fundamentis, Deus posset destruere huiusmodi accidentia substantiis remanentibus, et sic ex possibili necessario sequerentur contradictoria, quia scilicet idem esset pater et non-pater, filius et non-filius. Consequentia patet, quia destructis istis relationibus, paternitate scilicet et filiatione, adhuc remanentibus hominibus istis in quibus erant, verum esset quod unus genuit alium et per consequens unum illorum esset vere pater et alter esset vere filius. Ex altera sequitur oppositum quia nulla paternitas vel filiatio est in hoc vel in alio per positum; igitur neuter eorum est pater vel filius.

Idem arguitur de similitudine et albedine, de aequalitate et quantitate, quod similitudine et aequalitate cum sint posteriores in esse quantitate et albedine destructis similitudine et aequalitate et remanentibus albedine et quantitate per quamcumque potentiam, adhuc albedines essent similes sicut prius et quantitates adhuc essent aequales. Igitur superfluum est ponere huiusmodi esse res additas fundamentis aliter idem simul esset et non esset.

Ad haec et huiusmodi argumenta dicitur quod, casu praedicto posito, non remaneret pater vel filius de genere relationis nec similia nec aequalia, sed essent pater et filius, similia et aequalia paternitate et filiatione similitudine et aequalitate fundamentis, quae non pertinent ad genus relationis.

Contra illud: Manentibus relationibus praedictis illa praedicatio est vera et per se de genere relationis, sic dicendo: Ista sunt similia vel aequalia et si destruantur quaecumque relationes sive res, manentibus albis, est consimilis immo eadem praedicatio vera posito quod eadem propositio maneat. Et per consequens est vera praedicatio, pertinens ad unum genus relationis etsi huiusmodi relationes additae destruantur manentibus tamen fundamentis, sic dicendo: Ista sunt similia, demonstratis albis, vel ista sunt aequalia vel inaequalia, demonstratis quantis.

Praeterea, si paternitas et filiatio essent res additae et destruerentur manentibus hominibus, quorum unus genuit alium et adhuc unus eorum esset pater et alius filius, et si pater et filius deberent definiri, definirentur per praedicata quae pertinerent ad genus relationis, quia uterque illorum conceptuum pater et filius significarent vere et aequaliter relationem; ergo etc.

Istud etiam videtur manifestus in aliis quae dicuntur relativa, sicut propinquum et remotum, duplum et dimidium, sursum et deorsum, et

c. deberet ms.