The Quaestio de Relatione Attributed to William Ockham
by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951
p. 285
similia; sed (si) relationes quae significantur per ista et similia essent accidentia relativa addita fundamentis si per quamcumque potentiam auferrentur, remanentibus fundamentis vel subiectis suis in eodem situ omnino distarent aequaliter, sicut prius, et per consequens est superfluum ponere huiusmodi accidentia relativa, et corpora vel sic vel alio modo distent inter se, quia sive ponantur sive non ponantur in corporibus nihil prosunt ad hoc quod hoc sit superius et illud inferius, hoc duplum et illud dimidium, quia hoc convenit corporibus ratione quantitatis suae vel ratione loci vel situs.
Praeterea, distantia, dupleitas vel propinquitas, et huiusmodi, quae dicuntur relationes, cum sint in subiectis, sic distant vel sic se extendunt propter subiecta, non e contra. Quia enim hoc corpus tantum distat ab illo, ideo, si distantia vel propinquitas sint quaedam accidentia in subiectis, distant a se invicem vel sibi appropinquant, quia subiecta sua sic distant, sequitur quod unumquodque corpus est duplum ad aliud. Ideo dupleitas, si sit accidens, in uno tantum excedit accidens in alio ex quo omne accidens extensum in subiecto capit quantitatem suam a subiecto in quo est. Ex quo sequitur quod non oportet ponere talia accidentia superaddita subiectis. Sed si ponantur, sunt in natura penitus superflua; quia, sicut ostensum est, corpora distant et sibi appropinquant, sunt inferiora et superiora, dupla et dimidia, sufficienter et veraciter per se ipsa non per talia fictitia addita.
Praeterea, istud videtur de intentione Philosophi, V° Physicorum, ubi probat quod ad relationem non est motus, quia aliquid fit vere relativum, tamen prius non fuit, sine omni facta mutatione. "In eo contingit," inquit Philosophus, "altero mutato alterum nihil mutatum." Illud tamen non esset verum si relatio esset res aliqua addita fundamentis.
Dicunt quidam quod dictum Philosophi est intelligendum, quod relatio acquiritur alicui sine omni mutatione facta in eo secundum rem aliam absolutam. Sed ista glossa non videtur conveniens processui Philosophi, VII° Physicorum, ubi probat quod ad ea quae sunt in prima specie qualitatis non est motus, quia sunt ad aliquid; et tamen illa quae sunt in prima qualitate, cum sint absoluta, non acquiruntur alicui sine mutatione facta in eo secundum aliquid absolutum; igitur glossa data, quod in ad aliquid non est motus, non est conveniens.
Item, nec est conveniens expositioni Commentatoris, V° Physicorum, commento 10°, ubi exemplificat quod ad aliquid non est motus quia acquiritur sine omni mutatione facta in eo. Exemplificat enim de columna cum per motum hominis factum circa ipsum fit sibi dextra post-
d. in (?) ms.
e. altero ... ] altera mutante ms.
f. mutari ms.
g. quae ms.
9. Didot II, 309.
10. lbid., II, 337.
11. Op. cit., t. IV, ff. 174v-175r.