The Quaestio de Relatione Attributed to William Ockham

by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 286

quam fuit sinistra eidem sine aliquo novo facto in columna. Si enim dexteritas esset res respectiva de novo acquisita columnae per motum alicuius circa ipsum, sequitur quod ad motum cuiuscumque in mundo causarentur in omni columna et qualibet parte eius relationes huiusmodi infinitae, et infinitae huiusmodi corrumperentur in ea, sicut superius est argutum.

Item, ad articulum principalem arguitur sic: VII° Physicorum probat Philosophus quod ad ea quae sunt in prima specie qualitatis non est motus, quia sunt ad aliquid; aut igitur intelligit Philosophus in antecedente suo quod relatio et res in prima specie qualitatis sint idem numero, et habetur propositum quod relatio est eadem suo fundamento; aut intelligit quod sunt ad aliquid quia in huiusmodi est relatio ad aliud, et tunc consequentia non valeret sicut non valet ad relationem non est motus; igitur ad rem aliam quae fundat relationem non est motus ubi nulla est habitudo.

Istud apparet ex intentione beati Augustini, V° De Trinitate, c. ultimo. Probat enim quod Deus sine sui mutatione de novo dicitur relative ad creaturam, sicut Dominus dicitur relative ad creaturam supernam. Et ponit exemplum manifestum ad hoc in creatura de nummo quod dicitur de novo pretium relative nec tamen in aliquo (est) mutatus cum inceperit esse pretium sive pignus. "Si igitur," inquit, "nummus potest nulla sui mutatione totiens dici relative ut neque, cum incipit dici nec cum desinit aliquid in eius natura vel forma, qua nummus est, mutationis fiat, quanto facilius in illa incommutabili Dei substantia (debemus accipere)."

Hoc etiam videtur conveniens rationi, quia ex hoc quod legislator in una civitate de novo vult quod huiusmodi massa argenti per medium mundi verum sit pretium, quod ex hoc non causat aliquid in massa de novo quia ratione consimili ad voluntatem cuiuscumque multiplicarentur huiusmodi accidentia relativa.

Propter igitur talia inconvenientia vitanda dicendum est quod relatio non est res aliqua addita fundamento; nec philosophice nec vere est aliquod tale fundamentum subtractum, et quod est absolutum et aliud fundatum in eo sit respectivum superveniens. Unde ille modus loquendi de fundamento et fundato propositus est metaphoricus sive imaginarius et non verus. Unde illud quod dicitur fundamentum, sicut albedo et quantitas, et illud quod communiter imaginatur esse relatio, sicut similitudo et aequalitas, non sunt res diversae, sed similitudo est omnino res eadem albedini, aequalitas quantitati.

h. nummus . . . ] nummo causa ms.

i. corr. in mg.

j. fundamentum ms.

k. proposito ms.

12. Cf. supra, n. 10.

13. PL 42, 922.