The Quaestio de Relatione Attributed to William Ockham

by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 287

Quod est declarandum sic: Supponendum est primo cum Philosopho, V Metaphysicae, quod res non sequuntur imaginationes nec ad multiplicationem conceptuum aut modorum intelligendi sequetur multiplicatio rerum intellectarum, sed quod eadem res omnino intellectus sub diversis conceptibus sive modis intelligendi diversis intelligit. Si enim ad multiplicationem conceptuum sequeretur multitudo rerum, sequeretur quod quot essent praedicata in quid de homine tot forent formae substantiales diversae in eo, ita quod substantia significaret unam formam eius substantialem, corpus aliam, et sic descendendo per genera et differentias inferiores; quod non convenit rationi, quia sic in quolibet elemento simplici sicut in genere essent tot formae substantiales quot praedicata in quid de eo, et sic nullum eorum esset corpus simplex propter multitudinem formarum substantialium in eis; immo sequitur quod nihil esset omnino vere simplex, quia non est aliquid ita simplex quin intelligatur multis modis, sicut patet inductive. Ex quo arguo quod eadem res omnino quandoque intelligitur per conceptum absolutum, et hoc est quando intelligitur per se non referendo ipsam per intellectum ad aliquid aliud; et quandoque eadem res intelligitur per conceptum respectivum, et hoc est quando intelligitur in habitudine ad aliud. Et quando intelligitur primo modo, tunc res dicitur absoluta, sicut homo, albedo et huiusmodi; secundo autem modo intellecta dicitur respectiva sicut simile, pater, dominus, et huiusmodi. Unde sicut apud grammaticum adiectivum et substantivum sunt proprie differentiae nominum, sic absolutum et respectivum sunt primo et proprie differentiae conceptuum in anima et non rerum extra, sicut communiter solent homines imaginari. Res enim extra non dicuntur absolutae nec respectivae, philosophice loquendo, nisi quia tali conceptui vel tali significantur aut significari possunt. Unde eadem qualitas, sive corpus, quae est albedo, et sub isto conceptu dicitur et est res absoluta, (et) eadem res intellecta respectu alterius dicitur similitudo et res respectiva, et hoc si aliud respectu cuius intelligitur coexistat, alias non est similitudo nec simile. Et ideo eadem res omnino quae per conceptum unum est in uno genere, per alium conceptum est in alio genere.

Istud videtur de intentione Philosophi in Praedicamentis, capitulo de qualitate, ubi ponit quod eadem res sub nomine specie, puta medicinae, dicitur et est in genere qualitatis; sub nomine generis, puta scientiae, est in genere relationis. Hoc idem dicit Augustinus in Categoriis suis, capitulo de qualitate, in fine: "Si affectum," inquit,

1. intelligitur ms. m. respectivus ms.

n. re ms. o. affectionem ms.

14. Didot II, 527. 15. Didot I, 13. 16. PL 32, 1435.