The Quaestio de Relatione Attributed to William Ockham
by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951
p. 288
"vel habitum nomine generis dixeris, ad aliquid referuntur, si nomine speciei in genere qualitatis debemus ea agnoscere, quamvis ipse Aristoteles magno ingenio dixerit contingere illud quod qualitas fuerit quod id referatur ad aliud, nec est," inquit, "opportunum quod una res duarum categoriarum vocabulo includatur." Unde Augustinus, ibidem capitulo, de ad aliquid, "Quoties," inquit, "scientia respectu cuiuslibet quae sit scibilis scientia dicitur, et sensus respectu sensibilis sensus dicitur, tunc ad aliquid debemus accipere. Cum autem scientia disciplina hominis dicitur qualitatem debemus agnoscere." Unde, Damascenus in Logica sua, capitulo de ad aliquid, quod "aliquid (secundum) seipsum consideratum non est ad aliquid, quando autem habitudine ad aliud est speculatum, tunc est dictum ad aliquid." Sic igitur patet quod eadem res omnino uno modo intellecta (est) in genere qualitatis aut quantitatis, et alio modo intellecta est in genere relationis. Et hoc non est propter distinctionem vel diversitatem aliquam ex parte rei extra, sed solum est propter diversitatem conceptuum quibus eadem res numero diversimode intelligitur, sicut patet de Deo et de quacumque natura simplici in se quod multis modis intelligitur et nominatur, non propter aliquam multitudinem modorum et rerum in huiusmodi, sed quia diversimode movetur intellectus ab eis.
Ulterius, propter solutionem aliquorum qui videntur concludere prima facie, est advertendum quod conceptus et nomina absoluta sic differunt a nominibus et conceptibus respectivis quod nomina et conceptus absoluti, quia significant res ut sunt ad se non in habitudine ad aliud, ideo semper vere dicuntur de rebus quas significant, dummodo res huiusmodi existunt. Et ideo, quamdiu ille homo aut haec albedo est, tamdiu est verum dicere quod iste homo est homo et animal, et sic de aliis praedicatis in quid absolutis. Similiter semper, dum haec albedo est, vere dicitur albedo et color et qualitas, et sic de aliis absolutis. Conceptus vero respectivi et nomina respectiva, quia significant in habitudine ad alias, ideo non semper conveniunt rebus quas simul significant dummodo illae res existant, sed aliquando conveniunt eis et aliquando non propter solam transmutationem in aliis. Et ideo hoc nomen pater non semper convenit isti homini sed solummodo dum filius vel filia coexistit cum eo. Similiter est de similitudine respectu albedinis, quia similitudo non dicitur de hac albedine nisi dum alia albedo coexistat cum eo. Et hoc est, quia huiusmodi conceptus et nomina significant res in comparatione ad res alias, quibus non existentibus vel certo modo variatis, non amplius convenit nomen huiusmodi vel conceptus rei quam prius
p. quocumque ms. q. superficie ms.
r. Sequitur ms. s. respectus ms.
17. Ibid., 1430.
18. PG 94, 627, 630.