The Quaestio de Relatione Attributed to William Ockham

by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 289

significavit, etsi res coexistat. Et ex isto apparet causa certa quare haec albedo est aliquando similitudo et aliquando, ipsa manente, non est similitudo absque aliqua corruptione vel mutatione alicuius in ea. Et per istud faciliter solvitur recte(?) exercitato in logica sua illud argumentum quod quibusdam videtur concludere necessario quod relatio, puta similitudo, sit res alia ab albedine, quia albedo manet, similitudo non manet, sicut inferius apparebit respondendo ad argumentum.

Contra illum modum ponendi arguitur multipliciter ex dictis in positione.

Sequitur quod omnia sunt ad aliquid, quod tamen est inconveniens. Ad quod deducit Philosophus, V° Metaphysicae. Consequentia patet, quia res ex hoc dicitur relative quia significatur conceptu relative; cum quidlibet sit huiusmodi, sequitur quod quidlibet sit relativum.

Praeterea, Philosophus, V° Physicorum, probat quod in ad aliquid non est motus, quod tamen falsum esset si qualitates et quantitates, immo omnes formae, forent ad aliquid modo praedicto. Similiter, medium Philosophi foret falsum, scilicet quod relatio acquiritur alicui nullo novo sibi adveniente, quia qualitates et quantitates et huiusmodi non acquiruntur alicui, nisi realiter terminatur et novum advenit illi cui acquiritur, et omnia talia sunt relationes sicut dicitur in positione.

Praeterea, non magis probaret Philosophus, VII° Physicorum, quod ad illa quae sunt in prima specie qualitatis non est motus quam de quibuscumque aliis qualitatibus aut rebus aliis, quia probat hoc, quia sunt ad aliquid; et per positionem, cum quaelibet res sit ad aliquid modo dicto, per eandem rationem probare possit quod ad nihil vel ad nullam rem est motus quia quaelibet est ad aliquid. Vel sic: Si omnis relatio sit eadem res fundamento, non magis esset vel non esset motus ad unum quam ad reliquum.

Praeterea, Commentator, VIII° Physicorum, commento 9°, formans rationem Philosophi ad probandum aeternitatem motus arguit sic: "motus," inquit, "et motor sunt in capitulo ad aliquid," et si hoc suscipiat moveri et illud moveri post hoc non movebat et illud non movebatur inter movens et motum facta est relatio quae prius non fuit, "et omnis," inquit, "relatio sequitur transmutationem igitur ante transmutationem positam fuit transmutatio"; sed si relatio foret eadem cum fundamento assumptum non esset verum, scilicet quod relatio sequitur transmutationem, si esset ipsa transmutatio vel transmutans vel transmutatum.

Ideo, XII° Metaphysicae, ostendit Philosophus rerum diversorum

t. illegibilis, et sequitur lacuna.

u. quibus ms.

19. Didot II, 527.

20. Didot II, 309.

21. Didot II, 337.

22. Op. cit., t. IV, f. 274r.

23. Didot II, 602.