The Quaestio de Relatione Attributed to William Ockham

by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 290

praedicamentorum sunt principia diversa quia aliter eadem essent principia substantiae et relationis, ubi dicit Commentator, commento 19°, quod inconveniens est eadem esse principia substantiae et relationis quia tunc substantia et relatio essent sub eodem genere, et addit Commentator: "Dixit proprie relationem quia est debilioris esse aliis praedicamentis ita quod quidam putaverunt ea esse ex secundis intellectis." Quod non esset verum secundum istam opinionem, quia si relatio et suum fundamentum esset eadem res, omnis relatio foret aequalis entitatis cum suo fundamento et non debilioris nec fortioris.

Item, Avicenna, III° Metaphysicae suae, capitulo de ad aliquid, "non est," inquit, "relatio quae non sit accidens cuius prima accidentalitas, est substantiae." Quod non esset verum si substantia foret relatio sicut ista positio videtur dicere. Similiter ponit fundamentum esse principium relationis loquens de relatione inter amantem et amatum: "In amatore est," inquit, "dispositio apprehendens quae est principium relationis eius ad amatum." Igitur secundum ipsum est relatio aliqua a fundamento.

Item, Avicenna, VII° Metaphysicae suae, capitulo ultimo: "Relatio," inquit, "est accidens alicui alii ex his quae sunt et est posterior omnibus rebus." Quod non esset, si esset suum fundamentum.

Praeterea, contra hoc quod dicitur quod res ponitur et est in genere relationis ex hoc quod intelligitur sub conceptu relativo et habitudine ad aliud, quia si sic, nullus foret vere pater aut filius; nihil esset etiam simile vel aequale nisi quando intellectus intelligeret.

Praeterea, sicut arguit Philosophus, si prima definitio relativorum esset sufficiens et ratione assignata non posset prohiberi quin saltem aliquae substantiae, puta partes, secundum Aristotelem essent ad aliquid sicut caput et pes. Sed secundum istam positionem illud consequens non foret inconveniens, quia secundum eam quaelibet substantia sub conceptu relativo est ad aliquid.

Similiter, (si) definitio prima relativorum scilicet quod relativa sunt quaecumque hoc ipsum quod sunt ad aliquid dicuntur, esset vera et convenienter assignata. Ex hoc vere esset aliquid relativum quod conciperetur in habitudine ad aliud et sic significaretur; et tamen illam reprobat Philosophus ubi prius ducendo ad inconveniens supradictum quod scilicet substantiae essent ad aliquid.

Praeterea, vera definitio relativorum secundum Philosophum in Prae-

v. puta ms. w. esse ms.

x. si add. ms.

24. Op. cit., t. VIII, f. 327r.

25. Op. cit., f. 83r.

26. Ibid.

27. Ibid., f. 97r.

28. Didot I, 12 (= Categor., c. V).