The Quaestio de Relatione Attributed to William Ockham

by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 291

dicamentis, capitulo de ad aliquid, est quod relativa ad hoc ipsum quod sunt ad aliud sunt; igitur relativa vere sunt quia in esse dependent ad alia, non quia dicuntur aut intelliguntur in comparatione ad alia, sicut ponit ista opinio.

Praeterea, haec (est) proprietas vere relativorum quod posita se ponunt et perempta se perimunt; quod non esset si essent eadem fundamentis; quia etsi unum fundamentum relationis sicut albedo vel quantitas ponatur aut perimatur non oportet aliud fundamentum, puta albedinem aliquam seu quantitatem, perimi seu poni.

Item, Boethius super Praedicamenta, capitulo de ad aliquid: "Cum," inquit, "sint accidentia relativa, si quas substantias relativas concedimus in accidentium numero ponendas, concedimus quod est inconveniens, cum omne accidens sit in subiecto, substantia non." Tamen, secundum istam positionem consequentia non valeret: substantia relative dicitur, igitur est accidens, quia antecedens est verum, cum substantia sub conceptu relativo dicitur relative, et consequens est impossibile.

Hoc etiam est de intentione Simplicii super Praedicamenta, capitulo de ad aliquid, versus principium: "Oportet," inquit, "sicut substantiam, quantitatem et qualitatem et aliorum generum unumquodque, ita et habitudinem inter entia poni. Qualiter," inquit, "communionem habebunt entia sine habitudine quasi diceret, non habent communionem nec ordinem." Et quod intelligat relationem esse rem distinctam ab aliis patet manifeste per illud quod sequitur; ibidem enim contra quosdam qui dixerunt quod sessio non est res alia quam res sedens nec statio res alia quam res stans, "si," inquit, "non mentiatur mendacium, si verus sit intellectus, ipsum ad aliquid est in propria hypostasi, ad ipsum aequale praeter ipsum quantum et ad simile praeter ipsum quale." Et sequitur: "Haec," inquit, "communitas scilicet relatio est per omnia penetrans(?) et si non esset, dividentur utique omnia ab omnibus;" hoc patet per eum inferius quod manifeste intendit dicere quod relatio est res distincta a fundamento.

Item, Augustinus, De Trinitate VII , capitulo 2 : "Omnis essentia quae relative dicitur est aliquid excepto relativo."

Item, V De Trinitate, capitulo 5 : "in rebus," inquit, "mutabilibus et creatis, quod non secundum substantiam dicitur, restat ut secundum accidens dicatur: "Omnia," inquit, "accidunt eis quae amitti possunt

y. vera ms.

z. Qualitas ms.

a. est add. ms.

b. essentiae ms.

29. Ibid., 9.

30. PL 44, 234.

31. ed. Venet. (1543).

32. PL 42, 935.

33. Ibid., 914.