The Quaestio de Relatione Attributed to William Ockham

by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 292

vel minui," sicut exemplificat de magnitudine et qualitate; igitur, causalitas, primitas et filiatio in substantia sunt accidentia; igitur etc.

Item, Ambrosius De Trinitate, capitulo 5°, et recitat Magister Sententiarum Libro I, Dist. 9a. "Si prius," inquit, "erat Deus et postea pater utique generationis accessione Deus mutaretur;" igitur multo magis relatio nova arguit mutationem in ea, igitur non est eadem cum re in qua est. Hoc etiam apparet per Augustinum, De Trinitate, Libro V° in fine: "Incommutabilis," inquit, "Dei substantia sic incipit temporaliter relative dici ut tamen substantiae Dei nihil accidisse intelligetur sed ipsi creaturae;" igitur etc.

Item, sequeretur quod idem refertur ad se relatione reali et dependet, et per consequens realiter ad se. Similiter omnia essent de genere relationis nec oporteret ponere aliud genus.

Item, secundum istum modum dicendi substantia esset relatio et quantitas esset relatio cum tamen huiusmodi propositiones appareant immediate (falsae), I° Posteriorum.

Item, relatio esset inter duo summa relata; igitur non est aliquid eorum.

Alii arguunt sic: Impossibile est quod propositio aliqua affirmativa vera deveniat falsa manentibus omnibus quae ad veritatem illam requiruntur, sed tamen illud esset verum si relatio esset eadem fundamento, quia posito quod ignis calefaciat lignum et postea Deus suspendat actionem ignis et immediate agat in lignum et conservet in eo eandem actionem et nihil aliud esse, aut destrueret in ligno aut igne, tunc isto casu posito haec fuit vera: ignis iste calefacit hoc lignum, et postea est falsa, et tamen omnia absoluta manent eadem omnino, igitur oportet quod sit aliqua relatio variata, vel illud impossibile contingeret quod praedictum est; igitur, ut videtur, relatio est distincta a suo fundamento et a quolibet alio.

Ad primum istorum dicendum, quod Philosophus, V° Metaphysicae, non deducit ad illam quod omnia sunt ad aliquid tamquam ad inconveniens aut falsum de virtute sermonis et in forma qua proponitur, quia apud Philosophum est idem verum quod quidlibet relativum est quia apud ipsum causa et causatum, et omne causatum in eo quod causatum, refertur ad suam causam et e contra; et ideo oportet accipere

c. interl.

d. I° . . . ] post priorum ms.

e. ad ms.

34. PL 16, 541, 542 (= De Fide ad Grat.).

35. ed. Quaracchi, t. I, p. 67.

36. PL 42, 922, 923.

37. Didot I, 151.