The Quaestio de Relatione Attributed to William Ockham
by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951
p. 293
illam, quod omnia sunt ad aliquid, prout est inconveniens apud ipsum secundum processum quem facit ibi Philosophus. Arguit enim ibi contra eos qui veritates solum existere in apparere posuerunt; hoc est, quod quaelibet res est talis naturae vel talis, quia apparet alicui esse talis naturae vel talis, ut appareat alicui quod haec res sit asinus tunc est asinus, si appareat esse bos tunc est bos; et sic de aliis. Et contra hoc arguit Philosophus, ubi prius, quod tunc omnia essent ad aliquid, hoc est, omnia in sui natura dependent ex opinione ita quod nihil haberent esse fixum et terminatum; si esset talis naturae vel talis, ex hoc quod aliquis opinaretur quod esset talis naturae vel talis, et sic entitates rerum sequerentur opiniones hominum. Et illud est impossibile, ad quod deducit Philosophus, ubi prius, quod omnia sint sic ad aliquid quod in esse suo modo praedicto sequeretur aestimationem hominum, quia hoc est quod dicit Commentator ibidem sic: quaedam omnia referuntur ad opinantem et opinans esset infirmum specie ex hoc quod opinaretur rem esse talis vel talis speciei. Et illud est inconveniens, non quod omnia sint ad aliquid sic quod sint in genere relationis vel relativa sub conceptibus aut nominibus relativis, (et) quod hoc est manifeste verum, scilicet causa et causatum sint relativa et quaelibet sit causa vel causatum, quae non videntur dubium alicui.
Ad aliud dico, quod Philosophus, V° Physicorum, non probat illam de virtute sermonis quod ad nullam relationem est motus, quia tunc ad nihil esset motus, sed probatur quod ad aliquid non est motus ad illum intellectum quod aliquid de novo dicitur, et est relativum sine aliqua mutatione facta in eo, sed solum in alio. Sicut aliquid dicitur de novo dextrum aut simile mutatione solum facta in alio. Quod tamen esset impossibile si similitudo foret res nova addita albo aut dexteritas columnae, quia tunc, sicut argutum est, medium Philosophi esset falsum.
Ad aliud, quando dicitur quod non probaret de his specialiter quae sunt in prima specie qualitatis quod ad illam non est motus quia sunt ad aliquid, dico quod sic, quia habitus sub istis intentionibus sanitas et pulchritudo, de quibus exemplificat Commentator ubi prius, sunt vere in genere relationis quia istae sunt annotationes(?) vere relativae famosae, tamen dicuntur esse in genere qualitatis et species eius, et in veritate non est ita. Unde Commentator in VII° Physicorum, commento 17°, assignat causam quare sanitas et pulchritudo sunt ad aliquid: "sanitas", inquit, "et pulchritudo dicuntur in habitudine ad animal in nebilissima sua dispositione," et ita dicuntur in habitudine ad aliquid; et quod est sanitas in uno corpore vel complexionis esset infirmitas in alio; pulchritudo etiam in uno sexu, si esset in alio sexu esset turpitudo. Et ideo sunt ad aliquid, nec ad ea est motus secundum quod huiusmodi.
Ad quartum de Commentatore, VIII° Physicorum, dico quod processus et argumentum suum valet, quia arguit sic: Si motor sit aeternus
f. in quam ms.
g. aliud ms.