The Quaestio de Relatione Attributed to William Ockham

by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 294

et motum aeternum si unum eorum incipiat modo movens et aliud moveri est relatio nova quae sequitur transmutationem, hoc est, alia res nova ex parte motoris vel moti ratione cuius unum de novo dicitur et est relative ad aliud; et hoc est verum.

Ad quintum de dicto Commentatoris, XII Metaphysicae, quod relatio est debilioris entitatis dico quod hoc concludit magis propositum, si recte intelligitur verbum illud; quod certe non debet esse recte intelligenti processum ibi quod non oportet principia quorumcumque in diversis praedicamentis esse realiter diversa sed solum definitionem tantum, et exemplificat specialiter de relatione quae ibi poterit magis apparere, quia sua principia vel partes propriae definitionis suae habent assignari sub conceptibus relativis qui magis videntur differre ab absolutis quam absoluta inter se. Unde Commentator pro tanto dicit relationem minorem entitatis aliis, quia non addit rem novam in eo quod relatio super alia absoluta, et ideo non habet nomen vel conceptus relativus in significato suo aliquid ultra nomen vel conceptum absolutum, et pro tanto dicit Commentator quod est minoris entitatis aliis quia nomen vel conceptus relativi non habet aliquid proprium ultra absoluta.

Ad Avicennam, dico breviter quod erravit, quia ponit multitudinem rerum extra secundum multitudinem conceptuum et multitudinem quidditatum rerum extra iuxta multitudinem definitionum, et ideo ibi erravit sicut erravit III Metaphysicae suae, capitulo ultimo, ponendo ens et unum esse dispositiones additas rebus quod improbat Commentator, V Metaphysicae.

Ad aliud quod dicitur quod per positionem istam nihil diceretur relative nisi quando intellectus actualiter sic intelligeret, dico quod verum est quod non diceretur relative quia ista dictio est actualis intellectio; tamen dico quod non sequitur secundum positionem praedictam quin multa essent vere relativa etsi nullus homo intelligeret, sicut duo alba essent similia etsi nullus homo actu intelligeret quia unum album coexisteret alteri etsi nullus intelligeret. Nec intendo dicere in positione quod relatio quae est fundamentum in re extra realiter in aliquo dependet ab intellectu, sed quod relative dicitur quia intellectus sic relative intelligit rem in habitudine ad aliam. Et ideo concedo quod nihil relative dicitur nisi quando intellectus intelligit; tamen relative est ad aliquid aliud sive intellectus intelligat sive non, sicut dictum est.

Ad aliud Philosophi in Praedicamentis, dico quod ducit ad inconveniens quod partes substantiarum dicerentur ad aliquid si prima definitio esset bona; et hoc est verum ad intellectum suum qui est iste, sicut patet ex processu suo ibi, quod si ista esset vera definitio relativorum quod relativa sunt quae hoc ipsum quod sunt ad aliquid dicuntur, quae tantum (sunt) nomina et conceptus significantia res quae secundum huiusmodi nomina vel conceptus possunt dici ad aliquid aliud secundum habitu-

h. tamen (?) ms.

i. et ms.