The Quaestio de Relatione Attributed to William Ockham
by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951
p. 295
dinem actualem, tunc manus et pes quae sub his conceptibus sic dicuntur ad alia vere dicerentur relative. Et hoc est inconveniens. Et ideo ponit aliam veram definitionem conceptuum et nominum vere relativorum, et rerum etiam quae vere per conceptus et nomina huiusmodi referuntur, quod relativa sunt quaecumque hoc ipsum quod sunt ad aliud sunt; hoc est, res sub talibus conceptibus quae essentialiter significantur in habitudine ad aliud sunt vere relativae et nomina et conceptus similiter. Unde ad aliud, quod sequitur, quia tunc unum relativum dependet ad aliud essentialiter, dico quod verum est isto modo intelligendo quod (si) conceptus relativus et nomen relativum essentialiter significantur in habitudine ad aliud, res eadem significata per nomen et conceptum huiusmodi significatur essentialiter in habitudine ad aliud.
Ad aliud quando dicitur quod posita se ponunt, quod ista positio et peremptio, de quibus loquitur Philosophus, non sunt sic intelligenda quod ad positionem unius in rerum natura vel destructionem sequatur positio vel destructio alterius in (rerum) natura, quia tunc ad mortem patris et dominorum sequeretur mors filiorum et servorum et e contra, quod foret nimis durum vel nimis phantasticum. Et ideo ista positio et peremptio relativorum est sic intelligenda quod si aliquando sint vere relativa, si unum eorum sit vel dicatur ad alterum relative, reliquum e contra est et dicitur relative ad ipsum, et si non dicatur vel sit relative ad aliud, nec ipsum e contra. Sicut si aliquis sit dominus ad alium, e contra alius est servus ad ipsum, et si non, non; non quod ad positionem vel destructionem unius in re sequatur positio vel destructio alterius in re quia, et si moriatur servus aut filius, non moritur pater aut dominus vel e contra, immo nulla facta mutatione in domino vel in servo unus fit non-dominus postquam fuit dominus et alius non-servus postquam fuit servus sicut per emancipationem et huiusmodi.
Ad illud Boethii dicendum est quod ipse credidit relationem esse rem additam sicut Avicenna et Simplicius qui in hac parte sunt negandi, aut iuxta industriam respondendi sunt glossandi. Unde ad illud quod dicit Simplicius quod nisi esset relatio non esset unio vel ordo unitatibus neganda est consequentia, quia ordo quem ipse vellet ponere nihil omnino valeret ad unitatem vel ordinem universi, quia si esset res superaddita ligans et uniens partes mundi, sicut ipsi imaginantur, aut esset res divisibilis aut indivisibilis. Non primo modo, quia tunc una pars eius esset in caelo et alia in igne et alia in aere, et sic deinceps cum huiusmodi partes relationis sint eiusdem naturae vel diversae, sint ita distinctae et separatae inter se sicut sua subiecta, sequitur quod huiusmodi disparata non uniuntur alia sed magis uniuntur et situantur per sua subiecta et ordinantur, et per consequens non sunt ponenda talia, ut alia inter se
j. vere add. ms.
k. significantur ms.
l. mentibus (?) ms.
m. cum add. ms.
n. sint ... ] sicut ista ms.