The Quaestio de Relatione Attributed to William Ockham
by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951
p. 296
ordinentur, cum ipsa si ponantur ordinantur per alia. Similiter, si poneretur ligamentum huiusmodi, partes eius in diversis corporibus et discontinuatis sicut in igne et aere essent discontinuatae, quia formae in corporibus discontinuatis sunt discontinuae; ergo si partes talis ligamenti sive unionis deberent uniri oporteret habere aliquod ligamentum, et (sic) ad infinitum. Et ideo non est alia catena sive relatio ponenda propter ligationem entium sicut fingit Simplicius, sed corpora in universo ex naturis suis sive formis suis naturalibus tenent ordinem suum naturalem inter se absque tali aliquo fictitio superaddito, ut ponit Simplicius.
Ad illud Augustini, VII° de Trinitate, quod omne quod relative dicitur etc., dico quod illud dictum beati Augustini, si recte intelligatur, est manifeste ad propositum; ostendit (enim) quomodo eadem res simplicissima in divinis sub uno conceptu vel nomine dicitur ad se sicut essentia vel Deus, sub alio conceptu vel nomine dicitur ad aliud sicut Pater aut Filius. Unde vult dicere quod (prius) naturaliter semper res intelligitur ut in se est et sub conceptu absoluto quam intelligatur sub conceptu relativo et in habitudine ad aliud, sicut prius naturaliter intelligitur quod aliquis sit homo quam quod sit dominus aut servus, et prius quod aliquid sit aurum vel argentum quam secundum quod sit pretium. Si enim intelligeret Augustinus, quod omne quod relative dicitur etc., sic, quod omne quod relative dicitur est res alia distincta a relativo vel relatione in divinis, esset res addita rei, et per consequens esset ibi compositio cuius oppositum nititur Augustinus declarare ubi prius auctoritas est allegata.
Ad illud Augustini, V° de Trinitate, intelligit quod non est aliquid in Deo sicut in creaturis quod mutari poterit circa ipsum, quia quodlibet quod est in eo est ipsemet qui mutari non potest, non sic autem in creaturis. Et ideo dicit, "in rebus mutabilibus quod non secundum substantiam dicitur, restat ut secundum accidens dicatur," ita quod non dicatur necessario de eo sicut est in Deo, quia quidlibet quod de eo dicitur ad intra necessario dicitur aut secundum tempus si aeternaliter dicitur.
Ad illud Ambrosii, quod recitat Magister Sententiarum dico quod consequentia sua est bona quia si esset primo Deus et postea Pater vel Filius ad intra in Deo esset mutatio rerum et aliquid antiquum (recedens) et aliquid novum adveniens. Non sic autem in creatura quot dicitur relative sic vel sic propter solam mutationem in alio. Unde si arguisset sic: Si prius fuit Deus et postea Dominus vel Creator tunc dominationis vel creationis accessione mutaretur, argumentum non valeret, quia de novo dicitur Dominus et Creator in habitudine ad extra, et ideo non sequitur quod relatio in creatura sit alia res a fundamento. Sic nec dominus in Deo est alia res ab ipso.
o. interl.
p. prius ms.
q. quilibet ms.
r. necessario . . . ] non attenditur ms.