The Quaestio de Relatione Attributed to William Ockham

by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 297

Ad illud Augustini in fine V de Trinitate, patet quod intelligit quod quando Deus de novo dicitur dominus hoc (est) propter novitatem creaturae, non alicuius in Deo.

Ad aliud, concedo quod idem realiter refertur ad se quando idem movet se, nec sequitur quod idem dependeat a se, quia est falsa imaginatio quod in re sit vera talis dependentia addita rebus, sicut superius est ostensum. Si enim relatio inter causam et causatum esset una dependentia realis superaddita causae et causato, tantum dependeret causa a causato sicut e contra.

Ad aliud, concedo quod omnia sunt in genere relationis, et nego consequentiam ulterius quod tunc non esset ponendum aliud genus.

Ad aliud, concedo quod quaelibet res est una relatio quia in Deo certum est quod substantia est ibi vera relatio; in creaturis etiam est verum, sicut ex supradictis patet. Nec dicit Philosophus, I Posteriorum, quod ubi praedicatur vere genus de alio, quod omnis talis sit falsa scilicet immediate, quia foret sibi contrarius III Physicorum ubi ex intentione ostendit quod actio et passio sunt una res numero. Et ideo I Posteriorum vult Philosophus quod propositio in qua affirmatur aut negatur unum genus de alio vel ab alio est immediate. Quod autem sit vera et falsa hoc accidit, quia aliquando hoc erit verum, aliquando hoc falsum. Quando enim eadem res praedicatur de se sub conceptibus qui sunt diversa genera, sicut cum dicitur 'actio est passio' est propositio immediate vera; quando res diversa praedicatur sic de alia, sicut cum dicitur 'substantia est qualitas,' est propositio immediate falsa.

Ad aliud, quod si haec praepositio 'inter' teneatur proprie cum dicitur quod relatio est inter alia, vera est de virtute sermonis, quia quodlibet medium corporale inter alia est una relatio et est inter illa. Si etiam sic significet quod relatio sit inter illa, quod in neutro extremorum sit secundum modum communem loquendi, falsum est. Si autem intelligatur 'inter' metaphorice quod relatio sit inter aliqua, sicut dicimus quod inter amicos est amicitia quia ad invicem sunt amici, sic concedendum est et est locutio metaphorica.

Ad aliud, quod illud est aequaliter contra omnem hominem, utrum propositio affirmativa sive negativa mutetur a veritate in falsitatem aut e contra absque re nova acquisita vel antiqua destructa. Unde de exemplo quod ponitur de igne calefaciente aliquid si Deus immediate causet eandem calefactionem, tunc prius erat verum quod ignis calefacit et postea devenit falsum igitur propter aliquam mutationem rei, non est maior ratio quod ista res nova sive antiqua corrupta sit relativa quam absoluta vel e contra. Et ideo dico quod illa propositio est falsa: 'impossibile est quod aliqua propositio vera,' etc., quia habet tot singu-

s. illud ms.

t. quae add. ms.

u. et si haec passio add. ms.

v. propositio ms.

w. falsa ms.